Latin
Liber Quartus.
Nithardus, Historiarum libri IV 4.pr
Not analysed yet
Non solum me, uti praefatum est, ab hoc opere narrationis quiescere delectat, verum etiam, quo ab universa re publica totus secedam, mens variis quaerimoniis referta, assiduis meditationibus anxia versat. Sed quoniam me de rebus universis fortuna hinc inde iunxit validisque procellis moerentem vehit, qua portum ferar, immo vero poenitus ignoro. Interim autem si aliquod tempus otiosum repperero, quid oberit, si, uti iussum est, facta principum procerumque nostrorum stili officio memoriae mandare curabo? Ergo huic rerum operi quarto assistam et, si in ceteris rebus futuris prodesse nequivero, saltem in his erroris nubeculam proprio labore posteris detergam.