# Liber Quartus 1.1-3

Nithardus, Liber Quartus, 1.1 to 1.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus/liber-quartus/1.1

LIBER QUARTUS Non solum me, uti praefatum est, ab hoc opere narrationis quiescere delectat, verum etiam, quo ab universa re publica totus secedam, mens variis querimoniis referta, assiduis meditationibus anxia versat. Sed quoniam me de rebus universis fortuna hinc inde iunxit validisque procellis maerentem vehit, qua portum ferar, immo vero penitus ignoro. Interim autem si aliquod tempus otiosum repperero, quid oberit, si, uti iussum est, facta principum procerumque nostrorum stili officio memoriae mandare curabo? Ergo huic rerum operi quarto assistam et, si in ceteris rebus futuris prodesse nequivero, saltem in his erroris nubeculam proprio labore posteris detergam. 1. Usque Lodhuwicus et Karolus Lodharium a regno suo abisse certis indiciis cognovere, Aquis palatium [quod tunc sedes prima Franciae erat] petentes, sequenti vero die, quid consultius de populo ac regno a fratre relicto agendum videretur, deliberaturi. Et quidem primum visum est, ut rem ad episcopos sacerdotesque, quorum aderat pars maxima, conferrent, ut illorum consultu veluti numine divino harum rerum exordium atque auctoritas proderetur. Et hoc illis, quoniam merito ratum videbatur, commissum est. Quibus ab initio gesta Lodharii considerantibus, quomodo patrem suum regno pepulerit, quoties populum Christianum periurum sua cupiditate effecerit, quoties idem ipse hoc, quod patri fratribusque iuraverat, frustraverit, quoties post patris obitum fratres suos exhereditare atque delere temptasset, quota homicidia, adulteria, incendia omnigenaque facinora universalis ecclesia sua nefandissima cupiditate perpessa sit, insuper autem neque scientiam gubernandi rem publicam illum habere nec quoddam vestigium bonae voluntatis in sua gubernatione quemlibet invenire posse ferebant. Quibus ex causis non immerito, sed iusto Dei omnipotentis iudicio primum a proelio et secundo a proprio regno fugam illum inisse aiebant. Ergo omnibus unanimiter visum est atque consentiunt, quod ob suam nequitiam vindicta Dei illum eiecerit regnumque fratribus suis melioribus se iuste ad regendum tradiderit. Verumtamen haudquaquam illis hanc licentiam dedere, donec palam illos percontati sunt, utrum illud per vestigia fratris eiecti an secundum Dei voluntatem regere voluissent. Respondentibus autem, in quantum nosse ac posse Deus illis concederet, secundum suam voluntatem se et suos gubernare et regere velle aiunt: 'Et auctoritate divina, ut illud suscipiatis et secundum Dei voluntatem illud regatis, monemus, hortamur atque praecipimus'. Hinc autem uterque illorum duodecim e suis ad hoc opus elegit, quorum unus exstiti; et sicut illis congruum, ut inter illos hoc regnum divideretur, visum est, contenti sunt; in qua divisione non tantum fertilitas aut aequa portio regni, quantum affinitas et congruentia cuiusque aptata est. Evenitque Lodhuwico omnis Frisia et cetera .

---

Nithardus, Liber Quartus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/nithardus4.html.
