# Liber Quartus 1.10

Nithardus, Liber Quartus, 1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus/liber-quartus/1.10

5. Quo scilicet XIIII. Kal. Novembris convenientes, ne forte quoddam scandalum inter homines illorum qualibet ex causa oriretur, pars illorum, quae a Lodhuwico nec non et Karolo venerat, orientalem ripam Rheni metantes, quae autem a Lodhario, occiduam, cotidieque ob commune colloquium Sanctum Castorem petierunt. Cumque ad regni divisionem hi, qui a Lodhuwico et Karolo missi fuerant, variis querimoniis accessissent, quaesitum est, si quis illorum totius imperii notitiam ad liquidum haberet. Cum nullus reperiretur, quaesitum est, cur missi illorum illud in transacto spatio non circumissent, et illorum industria imbreviatum esset; cum et hoc, ut fieret, Lodharium nolle repperissent, aiebant impossibile esse ignoranti quoddam aequaliter dividere posse. Novissime autem quaesitum est, quoniam sacramento illud, prout aequius ac melius possent nossentque, dividere deberent, si hoc sincere iurare possent, dum scirent, quod nemo ignoranter id facere valeret. Et hoc quoque ad conferendum episcopis commissum. Qui hinc inde in basilica sancti Castoris convenientes, a parte Lodharii aiebant, si in sacramento quilibet deliquisset, hoc expiare posse, ac per hoc melius esset, ut hoc facerent, quam diutius tot rapinas, incendia, homicidia, adulteria ecclesiae Dei pateretur. At contra hi qui a parte Lodhuwici nec non et Karoli erant aiebant, dum neutrum necesse esset, cur in Deum peccare deberent? Aiebant melius esse, ut firmaretur pax inter illos, mitterentque pariter per universum imperium, et imbreviaretur, ac tum tandem iurare quod certum est absque periculo aequaliterque dividere posse censebant: sic quoque periuria ceteraque facinora devitare, ni caeca cupiditas impediret, posse firmabant; ac per hoc nec se ledere in sacramento velle nec cuipiam, ut faceret, licentiam dare testabantur. Qua dissentientes quique, qua venerat, ad suos secesserunt. Hinc omnes in eadem domo convenerunt, a parte Lodharii dicentes, quod parati ad sacramentum et ad divisionem, uti iuratum fuerat, essent; at contra a parte Lodhuwici et Karoli similiter se velle, si possent, aiebant; novissime autem, quoniam neuter quod alter volebat absque seniorum suorum auctoritate assentire audebat, statuunt, ut pax inter illos esset, donec scire possent, quid seniores sui horum recipere vellent; et hoc fieri posse in Non. Novembris visum est, usquequo pacis termino constituto discedunt.

---

Nithardus, Liber Quartus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/nithardus4.html.
