Latin · ~15 min
1.10 to 1.11
Nithardus, Liber Secundus 1.10-11
Not analysed yet
7. Eodem tempore, dum haec quae praemisimus a Karolo exsequerentur Lodharius, uti praefatum est, dolo an vi Lodhuvicum aut subdere aut, quod mavult, perdere posset, tota mente tractabat. In quo negotio congrue Otgarium Magontiae sedis episcopum et Adhelbertum Metensium comitem convocat; habebat enim uterque Lodhuvicum ad mortem usque exosum. Iam enim Adhelbertus ex infirmitate, qua paene per annum detentus fuerat, velut in supplementum fratricidii respiraverat; erat enim eo in tempore ita prudens consilio, ut sententiam ab eo prolatam non quilibet mutare vellet. Cuius instinctu Lodharius collectam hinc inde infinitam multitudinem Rhenum traiecit, praemittens more solito qui minis blanditiisque pendulam plebem subducere temptarent. Timens autem populus, qui cum Lodhuwico erat, ne tantum exercitum ferre valeret, partim defecti ad Lodharium transeunt, partim fugam ineunt ac Lodhuwicum desolatum relinquunt. Qui, quoniam omne suffragium aliud undique deerat, cum perpaucis abiit et in Baioariam se recepit. Quod quoniam Lodhuwico contigit, minime deinceps Lodharius aliquid illum praevalere putavit. Igitur Adhelbertum ducem, quem supra memoravimus, ob hoc inibi reliquit, ut et populum sacramentis sibi firmaret, et, si Lodhuwicus ad Karolum ire vellet, nullo modo posset. Ipse vero, quoniam Karolum Sequanam transire reppererat, obviam ire parabat. Velociter quidem praemittit rei veritatem, ubi et cum quibus esset, scire cupiens, Aquis pascha celebraturus. 8. Mira sane ac merito notanda res Karolo in eodem sancto sabbato contigit. Nam neque ipse nec quilibet in suo comitatu quicquam absque quod corpore gerebant et absque armis et equis habebant; cumque de balneo quidem egrederetur et eadem vestimenta, quae exuerat, induere pararet, repente ab Aquitania missi pro foribus adstiterant, qui coronam et omnem ornatum, tam regium quam et quicquid ad cultum divinum pertinebat, ferebant. Quis non miretur paucos et paene ignotos viros tot terrarum spatia, dum ubique omnes rapinae insisterent, tot talenta auri gemmarumque infinitam multitudinem ferre illaesos valuisse? Et, quod maxime mirandum fateor fore, qualiter ad definitum locum vel certe ad statutam diem et horam venire poterant, cum nec idem Karolus, ubi se suosque oporteret, sciebat. Quem quidem eventum haud aliter quam munere ac nutu divino visum est evenire potuisse; ac per hoc commilitonibus stuporem iniecit omnesque maximam ad spem salutis erexit. Hinc vero Karolus cunctaque cohors exsultans ad festa celebranda sese convertit. Expleto autem quod ceperat, missos Lodharii benigne excipiens convivari una secum praecepit; quibus et, ut in crastinum redirent, iniunxit, per suos se responsurum de eo, quod frater suus illi mandaverat, promittens. In legatione vero Lodharii quaerebatur, cur absque suo consensu terminos, quos illi statuerat, excederet; et, quia fecerat, saltem, ubicumque illum reperirent, mandat, ut interim eo loco quiescat, donec illi mandaretur, si ad statutum locum an alio, ubi congruentius illi videretur, venire deberet. Karolus per suos econtra se ob hoc statutos terminos excessisse respondit, quoniam de omnibus bonis sua ex parte illi promissis ac iure iurando firmatis nihil stabile esse permisit. Nam suorum hominum ultra quod firmatum fuerat sollicitatos quosdam suo iuri adiecit, quosdam vero vita privavit, insuper regna, quae subiecta illi efficere debuit, in quantum valuit, perturbavit et, quod maximum est, in fratrem hostiliter irruit nec non et suffragium a paganis illum quaerere compulit. Verumtamen, quamquam se haec ita haberent, in conventum, quod communi consensu statuerant, venire se velle mandavit; ubi si communem utilitatem, uti promiserat, quaerere ac statuere vellet, sibi placere; sin aliter, de regno, quod Deus paterque suus suorum consensu illi dederat, consiliis suorum fidelium in omnibus secundum Dei voluntatem parere se innotuit. Et his ita compositis idem iter arripuit atque ad praefatum locum pridie quam convenerat praevenit. Quo quidem Lodharius veluti ex consulto venire distulit, verumtamen missos variis querimoniis refertos frequenter mittebat et, ne forte ex improviso Karolus supra illum irruere posset, cavebat.