# Liber Tertius 1.1-3

Nithardus, Liber Tertius, 1.1 to 1.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus/liber-tertius/1.1

LIBER TERTIUS Quoniam sinistrum me quiddam es genere nostro ut audiam pudet, referre praesertim quam maxime piget; quam ob rem imperio haudquaquam malivole contempto, ut finis optatus libri secundi adfuit, per omnia finire hoc opus animus decrevit; sed ne forte quilibet quocumque modo deceptus res nostro in tempore gestas, praeterquam exactae sunt, narrare praesumat, ex his quibus interfui tertium libellum ut adderem acquievi. 1. Proelio quidem, uti praefatum est, strenue peracto, quid de palantibus peragere deberetur, Lodhuwicus et Karolus in eodem campo deliberare coeperunt. Et quidam ira correpti persequi hostes suadebant, quidam autem, et maxime reges, miserantes fratris plebisque et, ut iudicio Dei et hac plaga repressi ab iniqua cupiditate resipiscerent, et Deo donante deinceps unanimes in vera iustitia devenirent, piis visceribus solito more optabant. In quo negotio Dei omnipotentis misericordia ut praestolarentur, suadebant. Quibus cetera multitudo assentientes a proelio et praeda discesserunt et fere mediante die ad castra redeunt, quid deinceps consultius acturum videretur, deliberaturi. Fuit quidem ingens numerus praedae et ingens caedes et insuper admirabilis, immo et merito notabilis misericordia tam regum quam et universorum. Nam diversis pro rebus diem dominicum inibi acturos se deliberarunt. In quo missa peracta amicos et inimicos, fideles et infideles pariter sepulturae tradebant, plaga correptos ac semivivos eodem modo pro viribus ex animo refovebant. Post hos qui fuga evaserant miserunt offerentes, si reverti sana fide vellent, omnia delicta remitti. Post haec reges populique super fratre populoque Christiano dolentes percontari episcopos coeperunt, quid agere super hoc negotio deberent. Quam ob rem unanimes ad concilium omnes episcopi confluunt, inventumque in conventu publico est, quod pro sola iustitia et aequitate decertaverint, et hoc Dei iudicio manifestum effectum sit, ac per hoc immunis omnis Dei minister in hoc negotio haberi, tam suasor quam et effector, deberetur; at quicumque consciens sibi aut ira aut odio aut vana gloria aut certe quolibet vitio quiddam in hac expeditione suasit vel gessit, esset vere confessus secrete secreti delicti et secundum modum culpae diiudicaretur; verumtamen in veneratione ac laude tantae declarationis iustitiae pro remissione delictis mortuorum fratrum suorum - in eo, quod imperfecti peccatis intervenientibus se noverant, ut in multis volentes nolentesque delinquebant - ut suo adiutorio ab his exuti liberarentur; insuper autem uti hactenus in iustitia adiutor et protector illis Deus exstitit, ita ut deinceps ubique exsisteret; proque his omnibus triduanum ieiunium inventum immoque libenter ac celebre celebratum est.

---

Nithardus, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/nithardus3.html.
