# Liber Tertius 1.14-16

Nithardus, Liber Tertius, 1.14 to 1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus/liber-tertius/1.14

7. His ita se habentibus Karlemannus cum ingenti exercitu Baioariorum et Alamannorum ad patrem suum Mogontiam venit. Bardo vero, qui in Saxoniam missus fuerat, similiter fecit nuntians, quod Saxones mandata Lodharii sprevissent et, quicquid Lodhuwicus et Karolus illis praeciperent, libenter id facere vellent. Lodharius quoque missos, qui ad se directi fuerant, inconsulte audire distulit, quod tam Lodhuwicus quam et Karolus nec non et universus exercitus aegre tulerunt et, qualiter idem ipsi ad illum pervenire possent, intendunt. Ergo XVI. Kal. Aprilis illis in partibus viam dirigunt, et Karolus quidem per Wasagum iter difficile ingressus, Lodhuwicus vero terra Rhenoque per Bingam, Karlemannus autem per Einrichi ad Conflentim in crastinum hora fere diei sexta venerunt; protinusque ad Sanctum Castorem orationis causa pergunt, missam audiunt ac deinde idem reges armati naves conscendunt et Mosellam ocius traiciunt. Quod cum Otgarius Mogontiae sedis episcopus, Hatto comes, Herioldus ceterique viderunt, quos Lodharius ob hoc inibi reliquerat, ut illis transitum prohibuissent, timore perterriti litore relicto fugerunt. Lodharius quoque, ut fratres suos Mosellam transisse in Sinciaco didicit, confestim et ipse abire et regno et sede non destitit, donec se super ripam Rhodani cum paucis, qui se sequi deliberaverant, ceteris omissis excepit. Qua finem secundi certaminis dedit Lodharius, terminetur liber tertius. Nithardus Medieval Latin The Latin Library The Classics Page

---

Nithardus, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/nithardus3.html.
