# Gesta Karoli Magni 1.22

Notker Balbulus, Gesta Karoli Magni, Liber Primus Gestorum Karoli. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/notker-balbulus/gesta-karoli-magni/1.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/notker-balbulus/gesta-karoli-magni/1.22

In eadem quoque regione fuit alius pontifex incomparabilis sanctitatis. Qui incauta securitate iam quasi feminei sexus ignarus, sanctimoniales iuvenculas non minus quam grandevos sacerdotes discendi gratia secum conversari permisit. Cum autem in ipsa festivitate paschali post officium divinum, quod super mediam noctem protraxit, Alasatiensi illo Sigultario se licentius indulsisset et simul cum illo fortiori Falerno cuiusdam venustissimeę feminę vultus et meretricios gestus heu nimis enerviter in se pertraxisset, recedentibus cęteris ad lectum suum vocatam lugubriter constupravit. Mane vero rutilante citus exurgens et iuxta gentiles noctem flumine purgans ante inevitabilis verę deitatis oculos maculata conscientia processit. Cumque praemissis melodiis ipse iuxta ministerium suum imponere debuisset ymnum angelicum, pavefactus obstupuit et sacri ministerii vestes super altare posuit atque ad populum conversus reatum suum confessus est. Deinde ad crepidinem corruens altaris inęstimabilibus ablutus est lacrimarum fluentis. Populo vero instante, ut exurgeret, et se terribilibus sacramentis astringente, quod illa praecipua die non sibi ab alio aliquo quam ab ipso pastore sacra missarum celebrari paterentur , et illo loco moveri non posset atque hęc concertatio per trium fere horarum spacia transiret, tandem clementia conditoris, et vota devoti populi et contritum cor episcopi miserata, sic in pavimento iacentem revestivit et de sua certioratum indulgentia ad contrectanda celestibus metuenda ministeria, in exemplum verę pęnitentię vel cautelam nusquam et numquam in hoc saeculo tutę sed semper et ubique vane securitatis, misericorditer animavit.

---

Notker Balbulus, Gesta Karoli Magni. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000692.zip.
