Latin
Liber Primus Gestorum Karoli
Notker Balbulus, Gesta Karoli Magni 1.32
Not analysed yet
Duo sunt adhuc referenda, quę in eodem contigerunt loco. Quidam diaconus iuxta consuetudinem cisalpinorum contra naturam pugnare solitus, balneas intrans, caput suum pressissime radi faciens cutem expoliavit ,ungues murcavit capillosque brevissimos quasi ad circinum tornando decurtavit, lineas et camisiam candidissimas induit et, quia devitare non potuit quin potius ut per hoc gloriosior appareret, sponte coram summo Deo et sanctis angelis et in conspectu severissimi regis et procerum eius evangelium, ut ex consequentibus patuit, polluta conscientia legere praesumpsit. Inter legendum vero aranea de laqueari per fila subito descendens caput eius percussit et celerrime ad superna retraxit. Quod cum districtissimus Karolus secundo ac tertio provideret et dissimulando fieri permitteret, clericus vero propter timorem illius se defendere non auderet, maxime cum non araneam se impetere sed muscas inquietare putaret, evangelica lectione perlecta reliquum etiam complevit officium. Egressus autem de basilica mox intumuit et infra unius horę spacium defecit. Religiosissimus vero Karolus pro eo, quod vidit et non prohibuit, quasi homicidii reum publica se ipsum penitentia multavit.