Latin
2.10.37 to 2.10.49
Notker Balbulus, Gesta Karoli Magni 2.10.37-49
Not analysed yet
De quo facto aliud multo maius et illustrius opus excrevit. Cum enim sanctissimus avus imperii vestri vita decederet, quidam gigantes, quales propter iracundiam Dei per filios Seth de filiabus Cain narrat scriptura procreatos, spiritu superbię inflati, eorum procul dubio supares, qui dixerunt: Quę nobis pars in David aut quę hereditas in filio Isai? ,eius prolem habitudinis optime despicientes singuli sibi principatum arripere et diadema portare conati sunt. Tunc quibusdam de mediocribus Dei instinctu protestantibus, quod inclitus imperator Karolus hostes quondam christianorum metiretur ad spatam et idcirco, quamdiu de progenie illius aliquis spatę longitudinis inveniriposset, ille Francis immo toti Germanię deberet imperare, factio illa diabolica quasi fulminis ictu percussa est in diversa disiecta. Sed extraneorum victor Karolus a propriis est mira quidem sed cassa fraude circumventus . Nam de Sclavis ad Reginam regressus, a filio per concubinam progenito, nomine gloriosissimi Pippini a matre ominaliter insignito, pene captus et, quantum in eo fuit, est morti dampnatus. Quod hoc modo compertum est. Cum in ęcclesia sancti Petri proceribus congregatis de morte imperatoris consiliatus fuisset, finito consilio omnia tuta timens iussit explorare, si quis usquam in angulis aut subter altaribus fuisset absconsus. Et ecce, ut timuerunt, invenerunt unum clericum subtus altare celatum. Quem apprehendentes ad iusiurandum compulerunt, ne proditor molitionis eorum fieret. Qui, ne vitam perderet, ut dictaverunts ,iurare non abnuit. Sed illis recedentibus iuramentum illud sacrilegum parvipendens ad palatium properavit. Cumque cum maxima difficultate per VII seras et ostia tandem ad cubiculum imperatoris penetrasset, pulsato aditu vigilantissimum semper Karolum ad maximam perduxit admirationem, quis eo tempore eum praesumeret inquietare. Praecepit tamen feminis, quę ad obsequium reginę vel filiarum eum comitari solebant, ut exirent videre, quis esset ad ianuam vel quid inquireret.