# Gesta Karoli Magni 2.10.65-78

Notker Balbulus, Gesta Karoli Magni, 2.10.65 to 2.10.78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/notker-balbulus/gesta-karoli-magni/2.10.65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/notker-balbulus/gesta-karoli-magni/2.10.65

Igitur illi tristes abscesserunt, quasi qui nihil rationabile reportarent. Venientes autem ad imperatorem et requisiti, quid referrent, conquesti sunt se tanto labore et itinere ne in uno quidem sermone certiorari. Sagacissimo autem rege per ordinem interrogante, ubi eum vel quid agentem reppererint quidque responsi illis reddiderit, dixerunt: 'In tripetio rusticano sedentem eum invenimus et tridente areolam holerum' novellantem; causamque itineris nostri revolventes hoc solum ab eo responsi magnis flagitationibus extorquere potuimus: „Nihil" aiente „aliud ei demando, nisi quod facio. Inutilia recrementa extraho, ut holera necessaria liberius excrescere valeant"'. His auditis astu non carens et sapientia pollens augustus confricatis auribus et inflatis naribus dixit ad eos: 'Rationabile responsum , optimi vassalli, reportastis'. Illis itaque de periculo vitę metuentibus ipse vim dictorum ad effectum perducens, cunctos illos insidiatores suos de medio viventium auferens, fidelibus suis occupata ab infructuosis loca crescendi et se extendendi causa concessit. Unum vero adversariorum , qui excelsissimum in Francia collem et quęcumque de eo prospicereposset sibi in possessionem delegit, in eodem colle altissimę trabi affixum iussit elevari. Pippinum vero nothum praecepit eligere sibi, quomodo vitam degere voluisset. Qui optione concessa optavit locum in quodam monasterio tunc nobilissimo, nunc autem, non incertum de qua causa, destructo. Quam antea non absolvam, quam Bernhardulum vestrum spata femur accinctum conspiciam . Indignatus est autem magnanimus Karolus, quia ipse ad barbaricas illas nationes sit exire provocatus, cum quilibet ducum suorum ad hoc videretur idoneus. Quod etiam ita esse, ex unius comprovintialium meorum facto probabo. Erat quidam vir de Durgowe iuxta nomen suum magna pars terribilis exercitus, vocabulo Eishere, tantę proceritatis, ut de Enachim stirpe ortus credi potuisset, nisi tantum temporis ac locorum interesset. Qui quotienscumque ad fluvium Duram Alpinis torrentibus tumefactum exundantemque venisset nec caballum maximum in eius, non dicam fluenta, sed nec liquentia posset impellere, apprehensis habenis fluitantem post se traxit inquiens: 'Per domnum Gallum, velis nolis me sequi debebis'.

---

Notker Balbulus, Gesta Karoli Magni. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000692.zip.
