# Gesta Karoli Magni 2.4

Notker Balbulus, Gesta Karoli Magni, Part 2, Incipit Liber II Gestorum Karoli.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/notker-balbulus/gesta-karoli-magni/2.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/notker-balbulus/gesta-karoli-magni/2.4

Erant quoque ibi duo nothi de genicio Columbrensi procreati. Qui cum fortissime dimicarent, requisivit imperator ab illis, qui et unde nati essent. Quo comperto, meridiano tempore eos ad tabernaculum suum vocatos sic allocutus est: 'Boni iuvenes, volo, ut mihi non alii serviatis'. Qui cum se ad hoc venisse testarentur, ut vel ultimi in eius essent obsequio, dixit ille: 'Ad cameram meam servire debetis'. Quod etiam dum indignatione dissimulata libenter se facturos esse faterentur, captato tempore, quo imperator quiescere cepisset, exierunt ad castra adversariorum et tumultu concitato, suo vel hostium sanguine servitutis notam diluerunt.

---

Notker Balbulus, Gesta Karoli Magni. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000692.zip.
