Latin
2.8.1 to 2.8.14
Notker Balbulus, Gesta Karoli Magni 2.8.1-14
Not analysed yet
Per idem tempus etiam legati Persarum ad eum directi sunt. Qui situm Francię nescientes pro magno duxerunt, si litus Italię propter famositatem Romę, cui tunc illum imperare cognoverant, apprehendere valuissent. Cumque episcopis Campanie vel Tuscię, Emilię vel Ligurię Burgundieque sive Gallię simul et abbatibus vel comitibus causam adventus sui indicassent dissimulanterque ab eisdem suscepti vel expulsi fuissent, tandem post anni revolutum circulum apud Aquasgrani famosissimum virtutibus Karolum defessi et nimio defecti reppererunt circuitu. Venerunt autem illuc in maioris XLmę ebdomada maiore. Nuntiatique imperatori dilati sunt ab eius conspectu usque in vigiliam paschę. Cumque in festivitate praecipua incomparabilis ille incomparabiliter adornatus fuisset, iussit introduci personas eius gentis, quę cuncto quondam esset orbi terribilis. Quibus tamen excellentissimus Karolus ita terrificus videbatur prae omnibus, quasi numquam regem vel imperatorem vidissent. Quos ille blande susceptos hoc munere ditavit, ut quasi unus de filiis eius ubicumque vellent ambulandi et singula quęque perspiciendi et quęcumque rogandi vel interrogandi licentiam haberent. Quo tripudio gestientes ipsi adherere, ipsum inspicere ipsumque admirari cunctis orientalibus praeposuere divitiis. Ascendentesque in solarium, quod ambit ędem basilicę, et inde despectantes clerum vel exercitum iterumque et iterum ad imperatorem regredientes propterque leticię magnitudinem risum retinere nequeuntes complosis manibus aiebant: 'Prius terreos tantum homines vidimus, nunc autem aureum'. Deinde ad singulos procerum accedentes novitatemque vestimentorum sive armorum admirati ad mirabiliorem sunt augustum regressi. Quod cum eadem nocte et sequenti dominica iugiter in ęcclesia facerent, in ipsa sacrosancta die ad opipare convivium opulentissimi Karoli cum Francię Europęve proceribus sunt invitati. Sed tamen rerum miraculo perculsi propemodum exsurrexere ieiuni. Postea Phebea spargebat lampade terras, Titoni croceum linquens Aurora cubile, cum ecce quietis et otii impatientissimus Karolus ad venatum bissontium vel urorum in nemus ire et Persarum nuncios secum parat educere.