# Nova Acta Eruditorum 1761 101

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, USUS OPII SALUBRIS ET NOXIUS IN MOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/101

fusione involvit. Unde enim illud, aut quam veri speciem habent, quae scribit p. 616. „Sic re ipsa vel optima no„mina fiunt mala, et vere eiusmodi amicus, cui tu cum de„trimento familiae nimium indulseris, inimicum nomen rei tuae. Tu ergo mihi crede, id vitandum ducas: Nam tua „res agitur. Hoc alterum.* Quid enim huc faciunt, quade significatione debitoris, quam habet vocabulum nomen, affert? Quomodo ista, tua res agitur, quidquam ad illustrandum illud, ne res et fama laboret, conferunt? Videmus quam ipsi familiare sit summa imis miscere, et tamen quasi fuligine abstersa, ingenti superbia efferri. Quod demonstrant quae postremo loco scribit: „Haec vera, genuina haec „haec utrimque sibi constans Distichi mens est; neges, mo„ramur secus sentientes. Ut aliquando et nos criticum il„lud detonemus ore celeusma.* Nimirum criticam illam vim, quam conceptam iamdiu continebat, tandem aliquando effundendam putavit. Quare, quo studio, qua spe, lectores ad illud opus Historiae Criticae Catonianae sibi accedendum existimare debeant, ex his paucis, quae ex illo delibavimus, facile ipsos intellecturos esse arbitramur

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
