# Nova Acta Eruditorum 1761 108

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, PALAEPHATI DE INCREDIBILIBUS HISTORIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/108

Brunerum vero neque Aldinam, naque Bafileensem, principes editiones, contulisse Paulum deinde Patrem repetiisse hanc editionem Francofurti, octonis, dissecuisse capita in particulas minutas, notulasque addidisse perpaucas, et non valde necessarias. In dicem rerum et verborum, quem in praesatione pollicitus erat Pater, non in suo solum exemplo desiderabit Fischerus noster, uamque nos quoque in nostro, et aliis quae inspeximus, eadem deesse videmus. Sunt vero etiam annexae notae, quas Pater vocat morales; si nihil aliud, tamen bonarum sententiarum ex auctoribus plenas, sed neque hae ultra vicesimum caput Palaephati progrediuntur. Festinationem, quam ipse Pater dixit, putamus in culpa fuisse, cur nobis adeo imperfectum opus reliquerit. Galeum vero maxime de hoc auctore ineritum esse, qui bis ediderit, Cantabrigiae primum, deinde Amstelo dami inter opuscula illa physica mythica atque ethica. Ac quamquam posterior nihil videatur esse, quam repetitio Cantabrigiensis editionis, tamen illa quasdam alias lectiones vide tur recepisse. Usus vero est codicibus MSS. quinque unc Cantabrigiensi, tribus Oxoniensibus, uno Londinensi s. Arum deliano, qui Tollianus quoque appellatur. Sed tamen ille ipse Tollianus aliter a Tollio ipso laudatur. In Amstelo damensi trium aliorum, Florentini, Gallici, et editoris, ut arbitratur Celeb. Fischerus, Meibomii. Cetera, quae Galeu habet, e Tollio Bruneroque translata sunt. De Dresigiana quae dicta sunt editione, hoc loco repetenda non ducimus; omnium enim in manibus iste libellus est. Haec placuit eleganter et accurate a Fischero disputata huc excerpere, quo plus utilitatis studiosis haruir rerum nascatur, atque etiam summi viri eruditio, et hoc specimine valde illustrata, ex his quoque commentariis nostris ad quam plurimos propagetur. DE ANTIQUITATIBUS BILEARICIS EXERCItatio, auctore IO. CHRISTIANO WERNSDORFIO, in Acad. Iulia Curolina P. P. O. et Societ. Lat. Ienens. Colleg. Honor.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
