# Nova Acta Eruditorum 1761 11

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, Prop. 2. Theorema. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/11

Non accedente etiam vi extrinseca, corpus non accelerabitur: vis enim intrinseca, accelerationi se potius opponit, quam ut illam promoveat. Hinc confit: mobile remotis omnibus impedimentis vel adiumentis, motum insi tum esse conservaturum, et aequabiliter in sua semita progressurum. Coroll. 5. §. 11. Ex principio rationis sufficientis apparet etiam, corpus, non accedente vi externa, a suo tramite recto non posse deflectere: nam nulla, hac conditione stante, poteris assignari ratio, cur declinet ab una parte potius, quam ab altera: motum ergo in linea recta continuare necesse est Huius autem et praecedentis Corollarii assertum veritatibus necessariis ideo adnumerandum est, quia ratio, quae efficere possit, ut contrarium verum sit, per ipsam hypothesin excluditur. Propos. 3. Theorema. §. 12. Duobus corporibus aequalibus virgae rigidae qui dem, sed inertia destitutae, affixis, et cum ea motis; si haec urgeatur a vi aliqua, ad punctum diversum a medio perpen diculariter adplicata, erit ea aequalis vi illi, quae ad virgaa punctum medium etiam perpendiculariter est applicanda, ut id eodem tempore per idem spatium deferatur, per quod deferebatur a vi priore Demonstratio Ferantur duo corpora aequalia A et B virgae AB inhaerentia in rectis Aa, Bo, ad AB normalibus, ita, ut virga sibi maneat parallela, atque tempusculo infinite parvo = di solo suo motu insito ex situ AB perveniat in ab existente AB parallela ab.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
