Latin
LUCULENTA METHODUS DETERMINANDI
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 118
Unproofread scanNot analysed yet
LUCULENTA METHODUS DETERMINANDI Parallaxin Veneris et eius transitum per discum solarem, indeque per analogiam eruendi Parallaxin et di stantiam solis et reliquorum Planetarum, auctore IOHANNE FERGUSON. Londini, 1761. plagg. 8. cum tabb. aeneis 4. in 4. uem tibi exhibemus libellum, eum et singularia scriptoris fata Qet res tempori maxime conveniens, magnique momenti, in eo pertractata, perquam memorabilem reddunt. Fergusonium ne parentes opibus ac doctrina ornati, neque socii quibuscum primis vitae annis versabatur, sed sola erectioris ingenii vis ad exco lendas litteras excitavit. Tantumque abest, ut quae ex ore illustris Legati Britannici, castra Serenissimi Regis Bor. sequentis, qui Fer gusonium intime se nosse perhibebat, relata referimus, ipsius famam minuant, ut eam potius illustriorem reüdant. Plus sant quam heroico spiritu opus est, ut ex ea vitae obscuritate, in quam Fergusonium sata detruserant, quis omergat. Satis enim diu in Scoria ni noster natales debet, Pastorem agere coactus est. Excitatioris vero mentis suae viribus, ac divino prope impulsu, obscurum hoc vitae genus reliquit, ac LonVrun melior, fortunao sedem elegit. Primum ibi pictoriae arti exer endae incubuit, in eaque tantum profecit, ut ea sibi necessaria vitae praesidia pararé posset. Sed maiori tenebatur gloria, eiusque stimulis noctes diesque excitatus, in castra Musarum concessit, divinamque in primis Mathesin, in eaque Astronomiam, principem eius disciplinam, excolendam perpoliendamque sumsit. Quanta ingeni felicitate, quantis vigi liis, in subtilissima hac scientia grassatus fuerit, declarat luculenter tius Astronomia typis expressa, documentoque est inprimis hicce libellus, in quo non cuivis huius scientiae obvia elementa sed sublimes ac maxime reconditas Halleii meditationes explicat atque sub examen revocat. Nulla in re Astronomi, a primis huius scientiae initiis ad nostra usque tempora, maiores sentiunt difficultates, quam ubi se inveniendae ac certo determinandae Solis distantiae a terra, cui palmariae veritates astronomicae superstruuntur, accingunt. Quod ut Lectores ipsi sentiant, atque instinstituti Halleiani rationes intimius perspiciant, Fergusonius vulga rem inveniendi distantias Planetarum a sole methodum explicat Quare Artic. I. de distantiis planetarum mediis altitudinibus ac distantiis corporum coelestium, agit. Art. II. et HI. enucleati parallaxeos eiusque diversarum specierum notionibus, methodun inveniendi ope eiusdem distantias solis ac lunae tradit.