# Nova Acta Eruditorum 1761 119

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, LUCULENTA METHODUS DETERMINANDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/119

Omnes deinde in eo consentiunt Astronomi, Parallaxin solis horizontalem non minorem 10′′ neque maiorem esse 123′. Hinc assumta foli parallaxi minima 10′ eruitur distantia sulis a terra 66057600. Ex maxima vero parallaxi solis 12 1/2 eruitur eadem 82506000. millia rium Anglicanorum. Cum vero Astronomorum quisque ultro con cedat, fieri aliter non posse, quam ut in dimetiendo tam parve angulo facile error ad minimum 2' committatur: Fergusonius do cet, eo errore, qui plane evitari nequit, commisto, irrepere erro rem in assignanda solis distantia a terra 13751200. milliarium Anglicanorum. Tantum itaque abest, ut per artificia, quae summa ingenii vi ali Astronomis excogitata sunt, vera solis distantia certo sit cognita, ut potius ab ea nimium quantum absint Astronomi, ea que us maximam adhuc figat crucem. Ecquis itaque mirabitur summis Astronomis nihil magis curae cordique esse, quam ut me thodum novam excogitent, cuius ope in re tanti momenti errores minui, ac, si fieri possit, distauntia solis a terra certius determinari queat. De eiusmodi methodo Astronomorum Principi Halleio, prou erat in augenda ac perpolienda Astronomia pertinaciter sedulus, sollicito, primae se cogitationes obtulerunt cum in Insula S. Helenas legeret, atque in Astris Australibus in ordinem redigendis occupa sus, etiam sedulo ac accurate transitum Mercurii, qui in id tempo ris inciderat, in illa insula observasset. Confideratis enim accura tius omnibus huius phaenomeni momentis colligebat, fore, ut si Mercurius terrae propior esset, maioremque Parallaxin haberet ope accuratarum Observationum, quae in dissitis lunge locis insti tuerentur, solis parallaxis determinari possit. Quae meditatione ingenium Halleu, rerum novarum excogitandarum feracissimum, s. cile a transitu Mercurii ad transitum Veneris per discum solarem multa tamen rariorem, quique demum anno 1761. instaret, sec instituto adeo excelso longe accommodatiorem, deduxerunt. Hin enata est illa Halleli disfertatio, quae latine conscripta, ac epito mis Transact. Anglicanarum a Cl. Motte conscriptis Volum. I. I 243. inserta est, quam Fergusonius in Anglicum sermonem co versam Articulo VIII. exhibet. Quemadmodum Halleius ea dis fertatione posteris sui memoriam maximopere commendavit, quoc eos ad tanto accuratius observandum illustre ac rarissimum phae nomenon excitavit, cum non solum illud aptum sibi visum ad de termi uMNVNVMIMEVM 120 NOVACT. ER. MENS. MART. A. MDCCLX. PI.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
