Latin
ERUBIIUROMS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 122
Unproofread scanNot analysed yet
Ac praesertim ii, qui se litteris humanioribus dederunt, hoc fere proprium habent, ut nihil praete: antiquissima tempora co gnoscere aveant. Tota enim illa disciplina tres in partes dividitur: antiquam, quae multos amatores habet; recentio rem, quae longe plurimos. Sola medii aevi cognitio quasi in medio posita ab utrisque destituitur. Atque id facile excusari potest. Summa enim ingenia, summam doctrinam illa requirit; difficillima enim omnium est, cetera genera et ium mediocribus ab ingeniis addisci possunt. Quid enim: Merae sunt in illo aevo tenebrae, quocunue te vetas, monumenta litterarum aut plane nulla, aut obscura er ipsa, e obscurae fidei. Barbara omnia et incomta primum ratione Latinitatis, quae plane alia discenda, quam ea quam homi nes sapientes loquuntur: verum hoc serendum tamen esset sed ipsa ratio dicendi, cogitandi, proponendi res omnes, valde humilis, fere dixerim miserabilis est, res vero ipsae au non magni pretii, aut tamen e mole inanium commentatio num eruendae. In historia vero ipsa, quae fabulae, quanta sterilitas, quanta ignorantia bonarum artium, quum nihil praeter nomina, annos, aut quotidianas annotatiunculas, meri annales sunt, nihil floris, nihil elegantiae, nihil sapientiae Haec de scriptoribus. Veniamus ad fontem historiarum, diplomata, quam incerta genuitatis signa, quam terribilis La tinitas, quanta in garrulitate infantia, ut de litterarum et or thographiae ignota ratione nihil dicamus. Eadem de inscriptionibus, si quae reliquae sunt, dicenda puto. Plura possem proferre, verum abstineo lubens. Contemni itaque histo riam medii aevi ab iis, qui elegantiae Graecorum Latino rumque aut etiam lepori Gallico nostraeque netatis adsuet sunt, non miror. Verum ego neutiquam his adsenserina Saepe optima res involucris minime bonis obtegitur, quale quid hic usu venit. Audacter dicam, maxima pars hominum eruditorum citius, quanquam et hoc aegre, sed citius tamen veterem ignorare posset quam hanc, maxime enim cum nostris temporibus, nostris artibus eruditioneque, nostris re bus publicis est connexa. Illa iureconsulti carere non possunt.