# Nova Acta Eruditorum 1761 125

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, ERUBIIUROMS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/125

Nostri vero et horum apparatu usi sunt, et quod decebat viros in tanto argumento occupatos, itinera varia sus ceperunt, quo res pingendas describendasque si fieri posset suis oculis viderent. Optima subsidia fuerunt Aula et Bi bliotheca Caesarea, Gaza porro Archiducum, tum suburbana palatia, Ebersdorffianum et Bellofontanum, Tubula rium Magistratus Viennensis, Sancrucense et Neoburgense monasterium. Heraei collectanea, Eugenii summi imperato ris quas collegerat picturae, item Comitis a Weissenwolf e Ducis Saxo Meinungensis. Nos vero cun priorem tantum partem nobis nunc commemorandam sumserimus, de hac pauca dicemus. Prolegomena primo loco sunt, referta omni genere eruditionis et optimarum annotationum, qua nobis vere venerationem fecerunt virorum, qui in omni historia adeo versati essent, eruditionemque tantam declarassent Diplomata sequuntur, et rara, et digna quae legantur, continent enim multa, quae varia ratione prodesse poterunt, quaut fidem habeant, annum locumque ubi archetypa adserven tur, ad latus habent. Icones sunt elegantes magnificaeque, et nuae nos valde delectaverunt. Nam sine his universa illa historia quasi mortua est. Nos itaque hoc opus non sustine mus laudare, laudat enim quod aiunt opus et seipsum et artificem. Atque ubi virorum summorum egregia facta vel narrare tantum, merito pro maximo Panegyrico habetur, ita quoque nos satis commendatum hoc opus omnibus fore arbitramur, si quae bona insint, nuda enarratione compre hendamus. Tantum enim opus a paucis possidetur, felicitasque bibliothecae est, quae multa talia continet. Praesa tionem subsequuntur prolegomena tria, quorum primun haec fere continet. Non fatis constare, quo tempore ars pictoria ac statuaria in Giermaniam et Austriam pervenerit, nisi forte a Romanis id factum, neque tamen videri Germa nos ideo ipsos quoque haec imitutos esse. Maxima enin incrementa has artes a rebus sucris exprimendis capere quod apud veteres Germanos locum habere non potuerit, quod, Tacito teste de mor. Germ. c. IX. nec cohibere parietibus deos, nec in ullam humani oris speciem assimilare consuerint. Imagines itaque iacuisse, usque ad Caroli M. tempora, quod incertius fortasse est.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
