# Nova Acta Eruditorum 1761 126

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, ERUBIIUROMS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/126

Fortasse enim periti harum rerum Germani fuerunt, verum artis specimina antiquita et inquieta tempora perdidere; sicuti non argumentari pos sumus, veteres Germanos scribere non potuisse, quod nulla scriptio supersit. Decantatum vero illud Irmenseul columnam fuisse, minime vero speciem viri, quod ipse AdamuBremensis nonnisi truncum id est columnam appellet. Eas vero columnas, quae vulgo habeantur, auctor noster cum Wachtero supposititias putat. Arbores, quod Claudianus Lucanusque testentur, minime vero effigies a Germanis cul tas esse, quarum cultus ita sollemnis fuerit, ut tunc etiam, cum christiana religio in his terris invaluerit, tamen haec superstitio legibus, quae ad nostram etiam aetatem pervene rint, fuerit coercenda. Helvetia vero, Alsatia, et cetera regiones trans Rhenum, si etiamnum quaedam idola reliqua habeant, ea non videri Germanica esse, quanquam nec Ro mana sint, sed Celtica et Gallica potius. Religionem vero christianam, rectius Pontificiam dixerim, imagines et eiusmod res desiderare, inde favorem et incrementa quoque eas ar tes cepisse. Ubi vero maxime floruerint, dici non posse; adeo barbarorum incursionibus deleta omnia esse, uti et aetate ipsa. Extare peramplum catalogum picturarum, quae ea circum tempora perierint, assutum lectionario quod exte in monasterio Benedictoburano, insertumque sit Bern. Peri thesaur. anecdot. tom. III. part. III. Lectionarium ipsum saeculi XII. esse. Monasterium ipsum structum esse anno DCCXL. videri; itaque imagines, quae iam tunc inter perditas relatae fuerint, fere ab initio templi ibi fuisse, atque adeo antiquissimas esse. Eandem ferme antiquitatem habere statuas Fuldenses, a Brovvero in Antiq. Fuldens. et Schannato in Dioeces. et Hierarch. Fuldensi, it. historia Vuldensi, prolatas, satis gravia testimonia, eas artes apud Germanos tunc temporis floruisse. Extare quoque Turegi et Aquisgrani statuas Caroli M. et Magdeburgi Ottonis M. quae genuinat sint. Statuam vero Clodoraei I. regis Francorum, qua sit Erfordiae, dubiae antiquitatis esse.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
