# Nova Acta Eruditorum 1761 127

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, ERUBIIUROMS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/127

Quin etiam nomini pictorum fictorumque quorundam ad nos pervenisse. Floruisse enim in uno illo monasterio Sti Galli in Helvetia tres monachos, Immonem pictorem, Tutilonem et statuarium e pictorem bonum, Notkerum et pictorem et medicum, qui deinde antistes quoque monasterii factus sit. Alia monaste ria aliis artificibus gloriari; sic Thiemonem Abbatem, posten praesulem Salisburgensem, seculo XI. plurimis artibus liberalibus et inter ceteras pictura quoque inclaruisse, cuius et iamnum quaedam supersint. Hartnannum non minus Abbatem Gottvicensem. Perdidisse autem specimina artis, et artem ipsam afflixisse Hungarorum excursiones, qui Pannoniam, Italiam, Boioariam, Austriam, pessime vexaverint, ut brevi nullum templorum aut monasteriorum vestigium esset, in locis ubi illi fuissent Hunni. Regnante Leopoldo S. vi deri valde tenuem harum rerum scientiam fuisse, quod estructura monasterii Sancrucensis in Austria inferiore appareat. Esse enim adeo confusa omnia, adeo inscite facta, ut ippareat Vitruvios ea aetate non multos fuisse, cum tamen existimandum sit, Leopoldum, cuius beneficio structum sit pium principem, hac in re quam optimos architectos adhi buisse. Gottvicensium monachorum se nulla opera potuisse invenire auctor ait, nam quae invenerit, ea ad feriora tempo ra referenda videri. Posse enim difficulter id quidem, sed posse tamen aetates harum rerum probabiliter e generibus vestimentorum, diadematum, armorum, clypeorum, insi guibus porro gentilitiis, cognosci. Habendam quoque esse rationem crinium, barbarum, rerumque aliarum in se saepsatis minutarum, quae tamen cognitionem aetatum mirifice adiuvent. Quo magis laudandos putamus, qui ingenium excellens et studium in his rebus collocunt, neque enim vul gari diligentia aut eruditione opus est. Sic statuas e pulvere marmoreo, qualis sit illa Friderici Bellicosi in Monasterio Sancrucensi, et opere muro adhaerente seculi XIII. invent esse. Mansisse tamen nihilo minus lapideas statuas, quales multae passim e. g. in templo Stephani Vindobonae et Tulnensi sint. Habere non minus Abbatiam Mellicensem, quaad antiqua tempora referri possint, lanceam S.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
