Latin
ERUBIIUROMS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 128
Unproofread scanNot analysed yet
Mauritii ab Huebero in libro, cui titulus est: Austria ex Archivo Me licensi, exhibitam, quae ab Ernesto Marchione ibi dedicata sit. Longa est, referente auctore, duos pedes; in manubrio fixa habet imagines ducis cuiusdam Austriaci, coniugisque, Ernesti fortasse illius, et uxoris Schwaenhildis Auctor, proui sunt eius religionis asseclae, qui his rebus tantum non divinitatem tribuunt, antiquitatem hastae vehementer defendit imaginum affixarum negat, insignia enim adiecta esse, quat non videantur saeculo XIII. priora esse. Fuisse autem ho saepius usurpatum, ut rebus vetustioribus aliqua recentioris operis affigerentur. Sic leonis Bohemici signum iubent Carolo IV. gladio Caroli M. adiectum esse. Signis vero ip sis auctor non Ernestum, sed Rudolphum exprimi putat. Al eodem Rudolpho esse epitaphium Sti Colomanni in Abbatia Mellicensi, gothica ratione factum. Sunt quoque, ut aucto ait, in Praepositura Claustro Neoburgensi multa monumenta ducum Austriacorum, Babenbergensium vero Marchionum nullum, quod eorum aetati aequale sit. Sunt quoqu in Xysto veteres se estrae, quarum in summa extant imagi nes conditoris Sti Leopoldi, uxoris Agnetis, filiique maioris natu Adalberti figurae, qualis apud nos monetarum maio rum est, medailions vocant, quae consecratione Leopoldi antiquiores videntur esse, quod ibi Sanctus non vocatur. Haec auctor eleganter accurateque, ut omnia cetera, descri psit, inque aes artificiose incidi curavit. Adalbertus in his advocatus i. e. patronus ecclesiarum vocatur, habuerunt enim hunc titulum principes. Aliae quoque figurae ibidem extant, quae videntur eorundem esse, quanquam titulis ca reant. Sarcophagus Leopoldi ibidem asservatur, in quo eius corpus est, genuinae pariter arcae ac adulterinae, qualis auctori illa Birckeniana videtur; icones et descriptiones additae sunt, simulacrum porro eiusdem Leopoldi a Maximi liane liano IH. dedicatum. Caput vero et brachii alterum os separatim in templo populo adorandum proponitur. Ibidem alia est picta tabula, quae Leopoldum et Agnetem e hibet. Inter utramque figuram est sambuci arbuscula, inhae ente ramis flammeola, qua de re vetus traditio sic habent.