Latin
ERUBIIUROMS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 130
Unproofread scanNot analysed yet
Sequitur secundum; quod, ut vere dicamus, non solum insigni cum voluptate, verum etiam admiratione summa Hergotti nostri, legimus; adeo hic vir, quan quam ubique praeclarus est, seipsum hic vicit. Inest enim suavitas mirabilis, et summa eruditio, et ingeniosa, adeo illae imagines accurate et docte explicatae sunt. Negat vero au ctor, se nunc de stirpe antiqua illa Babenbergica dicturum; quum non satie subsidii ad has res sibi, quae invenerit mo numenta, ministrent, quapropter curiosiores lectores a Hanthalerum et Callesium ablegat. Se enim tabulas genea logicas tantum velle proponere eas, quae in coenobio Neo burgensi, et in tabulario Vindobonensi inveniantur. Neque negat recentioris aetatis esse, utilissimas tamen, ita ut sunt putat: partim quod testimonio sint, quid de serie ducum suorum ea aetas statuerit; partim etiam quod plurimae res ad antiquitatem historiamque illustrandam ex his depromi possunt, veluti id res ipsa statim docebit. Tabulae Neobur genses duplicis generis sunt. Alteras Sundhemianas noluit hic commemorare, quod et Basileae editae sunt, et Pezii scriptoribus rerum Austriacarum insertae: quae etsi valde bonae sunt, tamen naevos quoque suos, id quod ipse Pezius iam annotavit, habent. Alteras hic videmus elegantes et bo nas. Aetas videtur consecratione Leopoldi posterior esse, quod nimbus eius capiti additus est, uti etiam id ratio scribendi et genera vestimentorum docent. Prima effigies Leo poldum illustrem, primum de stirpe Babenbergensi Marchio nem, exhibet, ita pictum, quasi in expeditione adversus Hun nos, contra quos bene rem gessit, occupatum: Sequitur Henricus filius eius, loricatus, cum ornamentis ducalibus. In signibus vero adiectis, quod in universum monebimus, fiden dum semper nequaquam est; sumsit enim haec genealogus e suo tempore. In eadem effigie Colomannus additus est, pendens ex arbore, propter fidem interfectus; additur vero ideo, quod praecipue Henricus reliquias illius viri colebat. Poppodemde sequitur, Leopoldi Ill. filius tertius, cum facro sacro vostitu, vir, ut historici perhibent, et corpore et animo venerabilis. Ernestus senior post hunc, filius Leopoldi secundus, qui pravis consiliis Hennci Schweinfurtensis, patruelis abreptus, adversus Henricum Sanctum Imperatorem arma sumsit, captusque, mox liber dimissus, ac dux Sueviae con stitutus est. In venatione tandem ab Adalberone Comite imprudente confossus, cum in eo ipso loco moreretur, neque sacerdos adeset, crimina coram sociis venationis confes lus, poenitentiae clara sigra dedit. Frnestus hunc excipi II. primi filius.