# Nova Acta Eruditorum 1761 134

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, ERUBIIUROMS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/134

regis Hungariae exercitu dimicavit, in quo periit ipse, die natal suo anno 1246. quae res ibi scite exponitur. His ad latus utrumque in codice, foeminarum nudi icones et nomina, adiecti erant, quos Auctor noster separatim duabus paginis exhibuit. Quae si tamen cui volupe sit cognoscere, uti sunt et haec valde eleganter ac erudite scripta, ex ipso auctore optime cognoscet, esset enim infinita res ea omnia excerpere. Icones certe boni sunt, praecipue illi priores quos re censuimus, summo artificio et facti et hic expressi. Ve stium faelerumque muliebrium diversitates curiosiorem le ctorem valde tenebunt, praesertim si hoc velit attendere, vestimentorum illa genera, quae ibi couspiciuntur, summis que fueminis tunc propria fuerunt, iam ad rusticas nostras defluxisse; esse tamen etiam, quae, paucis immutatis, etiam num in honore sint. tanta in his rebus inconstantia est Iam vero Prolegomeno III. Auctor de stemmate Habsbur. gico-Austriaco agit. Est vero eius argumenti tabula in Vin dobonensi tabulario, quod Duces Archiducesque Austriacos a Rudolpho I. usque ad Philippum, Maximiliani I. filium, sistit Adiecit ille artifex schedulas germanice scriptas, quae varia memoratu digna de horum nominibus, matrimoniis, obitu, ac aliis rebus narrant. Aliquando tamen in obscurioribus sche dulae nullae adiectae sunt; tanta religio pictori erat, ut nollet imponere lectoribus, incerta aut falsa prodendo, quam optaremus omnes lustorici servassent, minus sane fabularum haberemus, quae saepe sub specie veritatis latent, ut neque dignosci possint. Auctor harum Stabius putatur, primum quod constat, eum talem tabellam confecisse; deinde quod illa non ultra eius tempora progreditur.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
