Latin
ERUBIIUROMS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 138
Unproofread scanNot analysed yet
Nuptiae ipsae male ominatae, quainterventus fratris Wilhelmi, Friderici Placidi cum exercitu, nam dissidebant fratres illi, turbavit. Nec felicior ipsa con iunctio: nam Wilhelmus eam illiberaliter habere coepit, e concubinam superinduxit. Optimam vero Annam in arce Eccartsberga vinctam detinebat. Actas numerusque illarum sorerum, ut saepe alias, ambigitur. Extremum in tabula locum obtinet Ladislaus Posthumus, cum Magdalena Carol VII. Franciae regis filia. Redit iam Genealogus ad Alberti fratrem alterum, Leopoldum, cognomine Probum, qui dua rum gentium auctor est: Tyrolensis, per Fridericum cum vacua pera, ut nominabatur; et Austriacae, per Wilhelmum Filia Leopoldi fuit Elisabetha, de qua plura in altero Torno. Fridericus cum vacua pera duas inter uxores, Elisabetha c Anna. Ultimus eius gentis Sigismundus fuit. De Austriaea linea pauca dicemus. Wilhelmus, quem diximus, duo procreavit natos, Leopoldum Crassum, qui cum uxore Catharina Burgundica sine liberis obiit; et Ernestum ferreum, qui e duabus uxoribus Ernestum, Rudolphum, et Leopoldum,