# Nova Acta Eruditorum 1761 138-2

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, 138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/138-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/138-2

natasque Annam et Alexandram suscepit, quae virgines obie runt. Ernesti Ferrei porro liberi erant Fridericus III. Plaeidus, Imp. Rom. et Albertus Prodigus. Marimilianus Plucidi filius denique sistitur, cum duabus uxoribus, altera Burgundica, altera Mediolanensi. Quod ut ipse, ita Maris quoque Burgundica, uxor prior, insignia velleris aurei habent non est mirum, nam aetas illa foeminis etiam hoc decuconcessit. Haec sufficient non ad instruendum, sed a excitandum tamen lectorem, ad opus ipsum consulendum Quod si illa ultima excorpta tenuiora cuidam videantur, sciu is brevitatem sic voluisse fieri, neque in rebus genealogicis veluti illa sunt, quicquam praeter fidem expectari. Adiect sunt, quod vehementer laudandum, servari hunc optimum sontem fontem historiae, diplumata varia, quae ad Historiam Austriacam pertinent, quorum capita primaria, quantum fieri poterit, paucis ante oculos ponemus.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
