# Nova Acta Eruditorum 1761 138-3

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, HERCV SA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/138-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/138-3

secundi Gisbertus Cuperus, cuius epistolae ad Almelovenium et Fabricium scriptae, interdum res maximas, interdum vero etian minuta quaedam annotant, familiarius enim ad amicos scriptae sunt, ubi parvis etiam rebus quandoque locus concedi tur. Sunt tamen non minus multa optimae frugis, e. c. de nonis piis i. e. Aprilibus, quod Commodus Imp. et se pium ap pellari inter ceteros titulos, et singulos menses ex uno ag nominum suorum nominari voluit, ut itaque Aprilis piudiceretur, quanquam id cum vita Imperatoris subla um est. Praecipue vero iis, qui seriem Consulum Romanorum vid addiscunt, Cuperianae epistolae negligi nullo modo debeit, quae multa in supplementum eius rei praebent, summi in genii, excellentis memoriae, infinitae lectionis. Floridam epistolam inter eas invenimus, qua summus vir veterum rationes et opiniones, quomodo incantationibus deos et manes defunctorum cogi posse putarent, annotavit. Emendat Cuperus saepe veterum loca diligenter, explicat subtiliter coniicit feliciter, et quanquam ad amicos, tamen doctissime omnia scribit. Quem suademus evolvant, qui philologiam ac criticen severiorem amant; invenient enim, quibus delectentur, plurima. Laetiora vero ingenia, alia laetiora invenien in Cuperianis epistolis. Nobis, uti omnia, ita praecipue candi dus huius viri animus, et ingenua quaedam ac nativa virtus, placuere. Pacis amans, amicus suis, propensus in bonas litteras et in doctos viros, paucis dicemus, eruditione ut admiremur facit, his virtutibus ut etiam amemus. De legione fulminatrice, de cruce Constantino visa in nubibus, egregia quaedam sunt. Negat enim Cuperus, quod Fabricius defenderat, meteoror tantum eam crucem fuisse, sed aliquid plus potius, ac deinde quomodo eius rei figura inter insignia haberi coeperit, de clarat. Tertia parte sunt epistolae, primum Io. Andersoni ad Ott. Sperlingium, qua se ait MSS. Meieriana emisse, illustrantia voces Saxonicas, et veteres, et nostras, ex aliis septentrionalium populorum linguis. Rogat itaque Sperlingium, 3 tissimum harum rerum, ut sihi fontes eius rei, si quos forte praeterea nosset, et si quid in eam rem annotas set, indicare velit.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
