Latin
140
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 140
Unproofread scanNot analysed yet
Decimum quo Albertus et Leopoldus fratres, DuceAustriae, Violancae Ducissae Mediolanensi, ac Alberti, ut sperabatur, futurae coniugi, pignus castellum Weitenegg pro certae pecuniae summa constituunt Undecimo, Papa Gregorius IX. Albertum III. ducem Au striae a nuptiis cum hac Violancza, Galeatii II. ducis Medio lanensis filia, deterret. Bonum factum, quod nobis duumvir doctiss. monumenta saevitiae antichristi quasi in manus tra dunt. Urget enim Papa, ne uxorem ducat eam Violencam, quod pater Galearius minus obediens esset ecclesiae Romianae, sola hac de causa. Neque enim Albertum suam progeniem commixtione talis sanguinis foedare debere, verba sunt Pontificis. Albertum quidem optimam ob caussam illud facere, nempe ut reducat in concordiam cum ecclesia: sed posse tamen terribiliorem ex hac affinitate Galeaciun fieri; qui per dei gratiam, (horrendum!) debilitatus sit mu sum, et speretur deduci ad infimum posse, ut mereatur. Oporteret enim deinde ci auxilium a genero ferri. Galeacum hic Papa proscindit tanquam vilissimum e sordida plebe hominem. Ait deinde, eum ex ecclesiae communione electum esse, itaque affinitatem iungi cum eo non posse, nuptias enim irritas esse, quas exsecrabile contubernium vocat. Sin secus faxit, excommunicatus et ipse esto. Imperat vero ei, ut servo, sine ulla dignitatis reverentia. Tota epistola scatet barbarismis: praefatus passive dicitur, sic plura deponentia; soloecismi totidem fere quot commata, et declarat Cregorius, in ignorantia omnium rerum summa, summam impudentiam. Et possunt principes Christiani etiamnum Episcopum Romanum venerari? nam haec in lucem eduntur, tanquam re optime gesta. Duodecimum est, quo Leopoldus Probus Wilhelmum filium Hedwigi; tertium decimum, quo huius pater Ludovicus I. Hungariae rex eam Wilhelmo coniugem promittit; XIV. e XV. quo ordines Austriaci et Hungarici hoc ratum habent Ad similes res pertinent VVI. XVII. XVIII. XIX. et XX: neque XXI. momentum habet: XXII. plura exhibet, contine enim foedus, inter Rupertum Regem Rom. et Leopoldum Crassum Ducem Austriae factum, et sponsalia inter Fridericum huius fratrem et Llisabetham, Rom.