Latin
POSTERIOR
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 142-2
Unproofread scanNot analysed yet
At ille dum reliquam operis partem, pulchriorem et ipsam opera sua, in luce Germaniae collocat, Lowthum quoque, cui fama deceptus exsequiaiverat Partis in prioris praefatione, rebus humanis restituit: gratissimo lectoribus omnibus de tanti viri vita nuncio quem etiam humanissime compellat in Partis huius limine, suarumque annotationum iudicem vult sedere primarium Nobis autem neque hoc loco videtur multis vel de argumento operis, vel de praestantia dicendum. Istud quidem viro magno et felicissima non Graecarum modo Latinarum que litterarum, sed divinorum inprimis librorum interpre tatione excellenti, qui nuper sententiam de libro Lowthiano dixit, merito adsentimur, praecepta hoc libro proposita de interpretandis Hebraeorum poematis adeo nova non esse, ut nemini potius qui veterum musis operam dederit, non du dum cognita et ipso usu exploratissima esse debeant; sed haec ipsa accommodandi has regulas carminibus sacris peri tia, hoc felix nostri acumen in perspiciendis iis, quae poesis sacra elegantissime et summo dicta artificio habeat, haec igitur nonne novas esse in scriptore dotes agnoscas, comparata cum illis vulgarium interpretum socordia, qui ad alia omnia, quam ad verae et communis poetices leges referunt illa divino spiritu edita poemata, faciuntque nimium intelligendo, nihil in illis ut intelligant. Certe qui carminis Hebraici na turam et vim, eundo ver singula illius genera, edisserueri imo expresserit rectia Nostro, subtiliusque, quamvis diligenter quaerentibus, occurrit nemoIam vero de Observationibus potius V. III. Michaelis dicamus, adspersis huic quoque volumini, quae et multae sunt, et egregia rerum ubertate refertissimae; quaedam etiam ad Dissertatiunculas singulares excreverunt. Quarum si maiorem partem adscripserimus, non hoc agere nos Lectores existiment, ut diguam doctrina sua operam libro huic nava tam esse a Viro Celeberrimo ostendamu; ,sed ut appareat, quam non carere hac operis editione vel ii possint, qui exemplum quale ab Auctore vulgatum est, teneant; deinde, ut poetices in universum studiosis, magisque et iam explicaturis propheticos poeticosque V. Foed. librot eadem illa commendetur Nam profecto adnotationes pleraeque omnes, quas Ill Viro debemus, certam et praesentissimam ostendunt inter retibus utilitatem. Explicaverat Lowthus Praelectione XIX.