# Nova Acta Eruditorum 1761 143-2

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, LXIX. LXX. LXXI. LXXII. EXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/143-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/143-2

LXIX. LXX. LXXI. LXXII. EXXIII Septuagesimum quartum, pacta inter Maximilianum II. Archiducem Austriae ac Regem Romanum, et Mariam, Caroli V. Imp. filiam, continet: quintum vero pacta, quat inter Sigismundum Augustum Regem Poloniarum, &t Catharinam, Ferdinandi I. filiam, intercesserunt Septuagesimum fertum index est earum rerum satis pretiosarum, quae ista Catharina secum in Poloniam attulera Elisubetha, Regina Franciae, Caroli IX. vidua, Marimifianique II. filia, monasterium, quod Stae Clarae dicacum est, Vindobonae exstruxit. Hoc narrat LXXVII. Videtur Maria Christierna, Caroli Graecensis Archiducis filia, quae Sigismundo Bathorio, Transylvaniae duci, nupserat, praecipua pletate in templis struendis dotandisque usa esse, ut LXXVIII. LXXIX. et LXXX. testantur. Octogesimo primo Gregorius XV. Papa vehementer laudat Margaritham. Maximiliani II. siliam, quod se vestalem Mariae dedicaverit, eamque praecipue colat. Non quidem satis constare inter Theologos, an illa sine peccato concepta sit, neque adhuc Sp. S. hoc ecclesiae patefecisse. Videtur itaque tunc Spirittu Sancto minus convenisse cum vicario Christi. (Quid hoc sit nescio. Nos, non nisi Spir. S.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
