# Nova Acta Eruditorum 1761 144

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, LXIX. LXX. LXXI. LXXII. EXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/144

praeeunte, aeternitatis volumen in christianae sapientiae cathedra legere debemus. Haec vero ita scripta sunt, ut suspicio sit Spir. S. suae beatitati latinitatem bonam et sensum communem non magis patefecisse, quam immaculatam conceptio nem Mariae. Prisciano certe multum iuris in haec verba est.) Non tamen recedendum esse a priorum Pontificun sententiis, ait; quae eorum sententiae fuerint non dicit, fortasse ipse ignorabat; de quibus si constat, si immaculatam quam aiunt conceptionem defenderunt, satis de hac pate fecit Spir. S. qui ex sententia Pontificiorum semper cum cathedra Petri coniunctus est. Scilicet. Nae valde ridiculus sanctissimus iste pater est Urbanus VIII. ad eandem eadem haec, quod ultimun libri est. Se eam vehementer amare, quod voluptates et gloriam mundi in solitudine contemnat. Benedictionem pa palem, et munusculum nescio quod, (fortasse aliquid de pueri Bethlehemiticis, aut aliud tale clenodium,) cui tamen pre tium faciat caelestis indulgentiae thesaurus, quo illud locupletaverit. Commendat eius precibus legationem papalen et praecipue concordiam christianam. Urbanus sane Pap ille semper, praecipue in foeminas, fuit. ELEMENTA PHYSIOLOGIAE CORPORIS HUMAni, Auctore ALBERTO de HALLER, Praeside Societatis Reg. Scientiarum Goetting. rel. TOMUS SECUNDUS. Sanguis. Eius motus. Lausannae, sumptibus Sigismundi d’ Arnay, 1760 Alph. 2. plagg. 16. in 4 Vomi primi summam non sine laudis praefamine percensuimus. Iam etiam hoc Tomo secundo contenta quam breviter poterimus, enarrabimus. In praefatione Vir Illustris respondet ad ea, quae Illustris Albinus Hallero, di scipulo suo, opposuerat Libro quarto Annotationum.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
