Latin
LXIX. LXX. LXXI. LXXII. EXXIII
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 146
Unproofread scanNot analysed yet
Sanguinis resolutionem igne perficiendam non usquequaque probat quidem, nihilo minus ta men aliorum experimenta enarrat, atque inter se confert, et inprimis ferreas particulas sanguini non exigua copia inesse docet. His de elementis cruoris dilucide et prolixi disputatis, in Sectione tertia serum, quod sanguinis altera pars est, examini subiicitur. In quo quidem Auctor partem ge latinosam, igne, liquoribus acidis, et vini spiritu coagulabilem, discernit a parte mucilaginosa, enumeratque experi menta de utraque parte a doctis viris capta. Sect. quarta in temperamentorum originem et fontes inquirit, eadem que primo a globulorum rubicundorum abundantia, a particularum ad urinosam naturam tendentium ubertate, a ni mia aquae copia, derivat. Non potest tamen non fateri, ve ram ac genuinam temperamentorum differentiam inde primitus deducendam esse, quod solidae corporis partes aliter aliterque constitutae sint. Versus finem huius libri quint tandem singularem utilitatem cuiusque elementi sanguini proponit. Libro sexto arteriarum et venarum officia proponuntur. Igitur Sectione prima disseritur de sanguinis motu, qui axin arteriae sequitur: hic sermo primum est de sinu aortae maximo, eiusdem vasis arcu, ramisque principibus. Post haec praemissa, agitur de acceleratione et retar datione istius motus. Et quia de utraque latro mathema tici potissimum exposuerunt, rationes ab iis subductae expenduntur. Ex numero causarum, retardationem motu progressivi praestantium, expungitur pondus incumbentis atmosphaerae, itemque pondus partium humani corporis an teriis incumbentium, nec non vis contractilis arteriae ipsius Verae causae retardationis, in motu sanguinis progressivo sub nascentis, dicuntur mutatio figurae arteriarum; dilatatio tubi arteriosi; frictionis vis, tum a vasis longitudine, tum ab an gustiis tuborum profecta; arteriarum plicae et anguli; resi stentia, quam sanguis in ramis experitur ab anastomosibus et sanguinis viscore. At quanquam sanguinis per arteria motum retardari A. non negat; non tamen audet eam ipsam retardationem definire. Dicit enim, minime negligendas esse osse causas eas, quae ipsam rursus minuant retardationem; easque etiam expendit, ita quidem, ut pondus sanguinis, nervorum vim in sano et quieto homine, nervorumque la queos a se olim laudatos, nihil eo conferre putet, eamqu provinciam relinquat arteriarum contractioni, et derivatio nis vi, quam nuper luculentioribus experimentis evicit et demonstravit, denique et motui musculorum. Sectionem hanc ita finit, ut phaenomena motus progressivi turbati es languentis in animalibus aegrotantibus et morituris, causasque motus a morte superstitis, enumeret.