# Nova Acta Eruditorum 1761 147

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, LXIX. LXX. LXXI. LXXII. EXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/147

Quae quidem causae dicuntur ponderis vis, frigoris externi facultas con trahens, vis attractionis potestas aeris evoluti. Sect. secunda exponitur de pressione laterali et pulsu, cuius expl catio his fere absolvitur: Arteriae semper plenae sunt, sanguis ab unda insequente velociusque progrediente impellitur, igitur arteria in longitudinem exporrigitur arteriarun membranae densantur, arteriae ipsae dilatantur; et haec ipsa dilatatio mensuram pressionis lateralis exhibet. His ita plenius expositis, de antiquitate pulsus, de sede pulsus arteriosi, huiusque frequentia et celeritate, raritate et tarditate robore vario, omniumque horum causis, disputatur. Pul suum numerum definit ex experimentis, cum suis, tun lohannis Floperi. Causae variantis huius numeri repetuntur: diversitate aetatum, serus, temperamentorum, à somno, a vig lia, a pastu, a motu, a caeli varietate, a morbis denique. Sect. tertia recensentur effectus sanguinis per arterias propulsi qui quidem sunt primo frictio, tum ea, quae fit a sanguine parietes vasis stringente; tum altera, quae inter ipsas sanguini particulas exercetur. Deinde minimorum vasculorum angustia increscens, retium multitudo, motum sanguinis retardant. Porro in vasculis minimis, unius tantummodo globuli capacibus, atque cylindricis, nascitur ipsorum globulorum mensura. Retardationis effectus autem est auctus nisus At trahendi; unde sanguinearum particularum concretio, etc. A causis illis omnibus sanguis mutatur. Et a motu quidem generatim intellecto, fluiditas sanguini conciliatur, itemque calor. Quo quidem loco aliae caloris causae, verbi grati ignis innatus, fervor, putredo, valere iubentur. Praeteren sanguinis motus impedit putredinem; quamvis certa quaedam ad acrimoniam et urinosam indolem proclivitas in humoribus animalibus negari non possit.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
