Latin
LXIX. LXX. LXXI. LXXII. EXXIII
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 150
Unproofread scanNot analysed yet
Porro fieri potest, ut ostiolorum secretoriorum densitates diversae sint; ut irritabilis vis ductuum excretoriorum maior sit mmorque; in aluctus excretorius nascens, aut rectus, aut curvus, longior breviorque sit. Effectus ab his diversis causis dati augentur a receptaculis et folliculis, qui retinent humorem secretum; in iis enim retentus humor spissatur, pars tenuior humoris relor betur, humores in folliculis depurantur, commistio diverso rum humorum sit, acrimonia nascitur. Alia folliculorum utilitas est, ut humores suis aptisque temporibus effundantur, et folliculus evacuetur. Cui officio farnulatur muscu losa fabrica vel sensibus patens, vel ab iis remotior. Fier tandem etiam potest, ut causis diversis illis, de quibus lia ctenus, aliquando plures conveniant. Quod exemplo bilis, humoris aquei in oculo, et urinae, illustratur. lisque omnibus subiunctum est examen opinionum, a celeberrimis aliis physiologiae doctoribus propositarum OBERTI GITANII, IURECONSUITI CELEBERRImi, Observationes singulares maiorem partem emendandis Auctoribus censentur. Angebat, reique criticae item subinde specimina dabat, ENOCUS CHRISTIANUS AUG. OTIIO, A. M. Molitropio Nariscus. Altenburgi, sumtum fecit, machinis transscripsit, Paulls Emanuel Richter, A. C. N. 1762. 36 plag. in 8. Yabes indicem libelli iam satis noti, sed nunc insigniter A aucti, et nova plane veste induti. Quis est enim qui iguoret Gifanium, et quantum huic bonae literae debeant; qui in unum, quem in Lucretium confecit, indicom, tantam eruditionem congessit, ut Scioppius, ingratus saepe alias, prositeafiteatur, se ex hoc uno indice omnem suam hausisse latinae linguae cognitionem. Hunc vero egregium plane libellum; non ubivis obvium, iam Cl. Otho denuo in lucem produxit, multisque elegantibus et exquisitis observationibus auxit.