# Nova Acta Eruditorum 1761 151

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, LXIX. LXX. LXXI. LXXII. EXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/151

Multa insimul in auctoribus classicis loca feliciter, partim exMSS Codd. partim ex ingenio restituit. Nos itaque, quos inter et CI. auctorem studiorum non solum coniunctio est, sed et vera atque ingenua amicitia, lustrabimus libelli additamen ta: de ipso Gifanii enim labore, non est quod multis dica mus, quem nemo, harum literarum non plane expers, ig norare potest. Othonis itaque, quae sunt, opes tantum spectabimus, et nunc quaedam monere, nunc alia laudare, quae nobis recta videntur, animus est. Sed antequam ip sum opus aggredimur, monendus est Lector, Othoni V. CI non animum fuisse addere Gifanio plane nulli eruditorum adhuc observata: sed, cum tironibus etiam huius libelli usum esse voluerit, ea quoque adiecisse, quae eruditos inter iam nota, aliisque iam nutata sunt. Ad quod genus prima statim, quae ipsum auctorem agnoscit, sane pertinet observatio, Pag. 1. indicem habet: A vol Ab cum casu suo, pro patri tasu ponitur. Exponit hanc Latinorum dicendi rationem iam Burmannus ad Petronium cap. 39. vel si cui Burmannus non fufficiat, quod omnia, quae congessit loca, per adiectiva eplicari possunt, is adeat summum Ion. Fr. Gronovium, ad Lin. lib. 27. cap. 5. §. 6. ubi plura, et plane ad rem quae faciunt inveniet. Quae sequitur Othonis observatio omnino nova nobis saltem, videtur. Ab scil. pro ante dici. Provocat ad Nepotis Hannib. c. 12. ubi est puer ab ianua prospiciens, quod interpretatur, quer ante innuam prospiciens: quod ta men latine nae quidem dici potest in hoc sensu; prospicere enim ante innuam esset, antequam inimus aedes, prospicera. Sed nihilominus videtur commoda huius loci haec esse in terpretatio; et de qua vix dubitare possis, cum se quantu verba: imperavit ei, ut omnes fores aedificii circumiret, ac pro pere sibi renunciaret, num eodem modo undique obsideretur. Al ter, quem ad demonstrandum hunc addit significatum, Plauti ail est locus: Nam hinc ab ostio iacentem sustuli. Nobis tamen haec duo loca nondum persuadent, τε ab significatum του ante sic satis vindicatum esse. Quid enim si dicamus, Nepotem interpretandum esse: ab ianua prospiciens, i. e. desupes a ianua prospiciens. Prospicere enim est ex alto videre, ut iam docuit Cl. Schefferus ad Phaedr. I. 17. Et sic Virgilius Aen. Prospexi Italiam summa sublimis ab unda. idem Aen. 4. 410 cum littora fervere lati Prospiceres ex arce summa Claudianus in Consulat. Prob. et Olyb. v. 330. Hic stetit et subitum prospexit ab aggere votum Idem Prolog. in Lib. 2. in Eutrop. v. Prospectant Paphiae celsa de rupe puellae. Ovidius Metam. 8,

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
