# Nova Acta Eruditorum 1761 152

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, LXIX. LXX. LXXI. LXXII. EXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/152

prospexit ab ilice perdix Vide, si vis, Burmannum ad Ovid. Heroid. 5. 63. et Drakenborchium ad Livium lib. 22. c. 6. §. 8. ubi plura loca ha bes collecta. Apud Nepotem igitur erit ab ianua prospi ciens, vel e fenestra, quae erat super ianua, prospicere, vel ex alio superiore loco domus. Quae sequuntur autem ver ba: ut omnes fores aedificii circumiret, intelligenda putamus de circuitu intra domum, non extra eam: cum enim domus ab hostibus obsessa est, tunc non tutum est fores aperire, et exire. In Plauti autem loco, ab ostio iacentem sine dubio est ad ostium iacentem: et sic praepositio ab saepe occurrit. Ita primusque ab littore Lesbi Occurrit Natus. ubi ab littore, est occurrit ad littus. Idem lib. 7, 692 Pharioque a gurgite clades; ad quem locum vide Burmannum Ovid. Metam. 15, 829 Quia Quid tibi barbariem, gentes ab utroque iacentes Oceano numerem? quare Cel. Burmannus bene fecit, qu ab aris alius accendit fates apud Petron. cap. 89. v. 64. edidit, cum plurimi Codd MSS.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
