Latin
LXIX. LXX. LXXI. LXXII. EXXIII
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 154
Unproofread scanNot analysed yet
et posteum Bulaeo ad Valer. Flacc. 4. 580. item Heinsio, Burmanno, aliisque. Ead. Pag. accipere et recipere beneficia: con stituit CI. Otho inter has loquendi formas differentiam aliquam, quam tamen non firmo talo niti mox probatum dubimus Observandum autem ost, primum recipere saepe esse idem, quod uccipere, apud bonos auctores, ut docet Drakenboreh. ad Livium 23, 44. 3. et ad 39, 23, 11. iam etiam similes dicendi formulas dabimus, in quibus recipere ponitur pro accipere: sic apud Caes. de B. Civ. 3, 9, 8. multi Codd. MSS. et Edd. et perantiquus optimae notae codex MS. ad quem nos exemplum Caesaris collatum possidemus habent, desrimentis rece, tis, quod Scaliger, et reliqui eum secuti editores, mutarunt in acceptis; apud Suetonium Ne50. honorem recipere est accipere honorem. Idem in Galigula 42. collationes in alimoniam atque dotem puellae recepit. Edixit et, firenas ineunte anno se resepturum: ubi bis recipere invenis pro accipere positum. Et sic satis probatum dedimus nullam esse inter accipere et resipere beneficium differentiam, quae alias et in his dicendi modis observari debuisset, quos attulimus. Pag. 12. distinguit auctor inter ad summam ec ad summum, quae eius differentia tam firma nititur lege, ut nos dubitemus, an aliquis vel tiro in his literis contra hanc legem unquam pecearit; igitur non tanti erat, ut inter alius frugi observationes sibi locum vindicaret. Aliam Pag. 14. profer differentiam inter addutere et adferre, quorum illud de ho minibus aut animalibus, quae ipsa incedant, hoc autem de rebus inanimatis, vel personis quae non ipsae etiit, antiquis dictum putat. Locus Plauti ipsi laudatus omnino quidem hanc observationem confirmare videtur: sunt enim Plauti verba: attuli hunc Ps. Quid? attulisti? La. adduxi volui dicere Sed quis non videt, h. I. Plautum ludere in verbis, quod an tiquis Comicis sat frequens; sed talia loca nihil faciunt a leges latinae linguae inde constituendas. Sunt certo in promtu loca bonorum auctorum, quae aliud docent. Sic Liv. 44. 26, 10. esquid aurum, quod in singulos pedites equitesque dividendum esset, secum adduxisset? ubi I. Fr. Gronovius con tra Codd. emendare vult advexisset, quam eius emendationens iam reiecit Douiatius. Aurel. Victor de Viris illustr. c. 46. simulacrum Matris Deum adduxit. Adferre contra de personis quae ipsae eunt, est apud Virgil. Aen. 3, 345. sequ. quum sese a moenibus heros Priamides multis Helenus comitantibus adfert. fatis huc te poscentibus adfers Aurelius Victor Epit. 45.