# Nova Acta Eruditorum 1761 155

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, LXIX. LXX. LXXI. LXXII. EXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/155

Valentinianus, ait, - e propinquo ubi cum matre fuerat, allatus, creatus est Imperator. Et si gnificare has voces plane idem, clarum est ex Senecae epist 58, cum dicit: Plato ipse ad senectutem se diligentia pertu lit; et mox: diligens sui tutela perduxit illum ad senectu tem. Vbi vides, haec verba permutari invicem. Servius tamen ad Virgil. Aen. 9, 626. videtur eadem sentire, quae Noster. Sequitur alia differentia, inter adest et praesens est; quorum hoc plus significare vult, quam illud: adest enim ei quis, cum prope est, praesins ubi cum aliquo versatur. Locus e Cicerone de Offic. 1, 4: bellua ad id solum quod adest, quodque praesens est, se accommodat, minime probat, quod inde colli gere Ed. vult. Sed ante explicabimus quid sit proprie adesse. Burmannus ad Valer. Flaccum lib. 1, v. 100. adnotat: hol verbo utuntur de illis, qui subito adveniunt; ubi vide loca plura congesta. Ex quibus, quid praesens sit, confestim intelliges Sed habet rò praesens saepe alios quoque significatus. Sic enim est certum, magnum, manifestum, conspicuum, ut docet Ernestus in Clave Cic. saepe quoque est praestans, adiuvans; vid. Cortius ad Sallust. Catil. 51, 19. Drakenb. ad Liv. 1. 12. 6. Prae sentes autem dii sunt propitii, faventes: vid. Drakenb. ad Liv. 10, 40, 14. Duker. ad Flor. 4. 7, 9. Et ita quoque interprotandus videtur locus Ovidii Heroid. 20, 19 Adfuit et praesens, ut erant tua verba notavit: i. c. dea ex inopinato aderat, audiebat tua vota, et quit praesentem se exhibebat, notabat tua verba: praesentem au tem h. I. non significare propitiam, ut aliis in locis, quod supra admonuimus patet ex sequenti versu 211.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
