# Nova Acta Eruditorum 1761 157

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, LXIX. LXX. LXXI. LXXII. EXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/157

harum vocum differentia, adire dicimur eos, qui supra nos, e. g. deos, uti docet Hemsius ad Ovid. ubi plura loca collecta invenies; et de regibus saepe legimus, eos aditu faciles vel difficiles fuisse, omnibus vel paucis ipsos adire licuisse; atque in his dicendi formis adire indicat semper insimul aliquam reverentiam in eos, quos adimus. quod observantibus facile erit explicare, cur Ovidius, qui saepis sime dicit adire deos; ut lib. 3. Artis 389. et 393. visere sacrata Palatia Phaebo; et v sere aras; quia scil. vult puel las haec loca sacra non adire debere reverentiam in deos testandi caussa, sed propter amores ibi inveniendos. Visere autem de aegrotis saepissime dicitur, quos adimus: quam plurima, ubi visere sic legitur, loca protulit Heinsius ac Ovid. 2. Amor. 2. 21. Igitur discrimen Cl. Othonis ex parte saltem mutandum est: nunquam enim adimus deos eorum animos percontandi caussa, ergo eius sententia his verbis potius debuisset efferri: adimus aliquem, cum reve rentia, qui supra nos; visimus aegrotos vel amicos. quan quam et ne hoc quidem in universum valet, quia loca in contrarium invenies, et ut iam monuimus, non bene factun nobis videtur, latinae linguae tam arctos constituere limites Huc usque nullam omisimus earum, quas Cl. Otho addidit Gifanio, observationum, ut iudicare possis Lector b. quantum pretium eius labori constituendum sit; iam nonnisi mone bimus quaedam, ut se offerent. Pag. 22. aegritudo metus molestia, differunt: laudare debuisset ad hunc locum Vir Cl. Ciceronem, ex quo haec omnia sunt: aegritu dinem describit ille Tuscul. Quaest. 3, 25. iisdem verbis ac noster; metum Tusc. Qu. 4. 30. molestiam denique ib. 4. 8 Ead. Pag. aequus, bonus: apud Sallust. in partes doct. Cortum abimus, et legimus ius bonumque, et cum nostris interpretamur Recht und Billigkeit, quanquam copulam Codd. nonnulli oPag. 27. Alius supe mittant, quam et noster deleri vult. alium: omnibus quoque notum est ex Horat. Tursell. p. 122 quare omittendum omnino fuerat. Quae sequitur alterum inter et secundum differentia, non in universum valet; nam alter de pluribus dicitur nonnunquam: vid. Horat. Tursell. p. 134. Pag. 28.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
