# Nova Acta Eruditorum 1761 158.1-4

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, 158.1 to 158.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/158.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/158.1

amare pro orare in tironum usum mone tur a Nostro: nam reliquis iam notum est, ex omnibus Plauti commentatoribus. Pag. 29. amicus et amator quod diffe rant, sane non tanti erat ut Popmae adderetur. Pag. 52. Campi pro arvis recentiorum scriptorum esse V. Cl. putat; sed fallitur. Ovid. Met. 7, 119 insustum ferro proscindere campum idem Heroid. 12, 199 campo numeravimus illo Qui tibi laturo vellus arandus erat. Quae loca docent, non Plinii demum aetatem dixisse: campi quos nonnisi fortissima aratra perfringunt. Sed quid? Noster non meminit loci Varronis de Re Rust. 1, 29, 1. ubi dieitur: arvum, quod aratum, nec dum sutum est. Pag. 56. perantiqua sine dubio Ciceronis editione utitur No ster, qui pro Rabir. c. 14. emendare vult Cataplus; quae le ctio iam ante seculum recepta, quare non in censum venit haec emendatio. Pag. 60. Locus Senecae in Gronoviana legitur: Sic itaque habe, istam vim dicendi rapidam atque abundantem, aptiorem circulanti, quam agenti rem magnam ac seriam, docentique. Gronoviana itaque non habet τo ut, nec ro iudices, locus tamen apte cohaeret, igitur τω puto. quod noster intrudere vult, non opus est. Pag. 64. locum Hygini noster feliciter restituit, forte in antiquo scri ptum fuit codice immaturas, per compendium scripturae antiquis usitatum, unde librariorum oscitantia fecit errori locum. Pag. 67. parum abest quin in emendando Flori loco Othonis in partes abeamus. Pag. 84. bene adnotat, confligere pro comparare dici, sed laudare sdebuerat, qui haec iam docuit, Ernestium, in Clave Cicer. Pag. 108. in loco Ciceronis Verrin. 3, 19. antiqua sequimur, neque cun nostro emendamus populo ac coronae, quanquam sic nonnulli Codd. legant, sed ex ignorantia et stupiditate librariorum; ignorantes enim isti homines, quid sit populo ad coronam se dare, legebant pro ea, quam sibi vindicabant, libertate, nopulo ac coronae. Sed sic Cicero idem bis dicit, et secundum satis notum Criticorum canonem, plerumque ea praeferenda est lectio, quae sensum non tam facilem reddit. Pag. 115. Curam dici pro carmine, iam docuit Fabricius ad Ovid. ex Ponto 2, 4. 15.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
