# Nova Acta Eruditorum 1761 163

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, ERULITURUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/163

ut ait, edidit: aut in remp. quales fuerimus, aut in parentes, aut in amicos, aut in eos ipsos qui audiunt, vel omnes, vel aliquos, referemus: idque secutus est Gruterus, quamquam nec ipse, nec Guilielmius, sic in libro ullo repererant. Itaque cum nec in suis invenerit Graevius, delevit addita a Lambino, et restituit: aut in eos, qui audiunt, aliquid referemus: quod totidem literis est etiam in Ms. bibliothecae nostrae Paulinao. Recte. Verba, vel in omnes, vel aliquos, interpretationem sapiunt. Atque et iam aliquid referemus perincommodum est, meliusque ab esset. – Libri hi, quia saepissime descripti sunt, quod totius artis perspicuam expositionem habent, saepius etiam sunt in terpolati, ut saepe, tum superiores editores, tum Grarvius, docuere. Ex quo genere est, quod bene docet c. 6. in verbis: collatione, abiectione, adiectione, literarum mutatione, me dia abi. adi. esse eiicienda. Nam sunt interpretationes mutationis literarum s. παρονομασίας, absuntque a Ms bonis, vel ambae, vel singulac, in his a Ms. Bibl. Paulinae. Cap. 5 in praeceptis dilucidae narrationis est: ne quid contorte, ne quid ambigue, ne quid nove dicamus. Toxita contorte de hyperbatis, nove de verbis novis interpretatur. Graevius au tem, negans hic de verbis esse sermonem, sed de rebus, illud de confusione, hoc de inusitatis rebus, quae in talibus causis non accidant. Quo loco vellemus demonstratum esset, quomodo ergo contorte differat a perturbate, idque sic uspiam dici; quod non est: deinde nove uspiam aliter, quam de verbis dici, de quibus profecto et ambigue capiendum Contorte profecto est obscure, sed ab affectatione alicuius exquisiti artificii. Cap. 11. edi voluit Graevius, noster doctor Hermes. Nam Hermagoras meram coniecturam Lambin esse, et Hermestes vel Ermetes, quod in libris multis est, non esse usitatae formae nomen. Ceterum maluisset totum nomen deleri, cum ab Mi Erf. Mediceo et R. Steph. ed.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
