# Nova Acta Eruditorum 1761 166

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, ERULITURUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/166

Nov. Libr. T. III. p. 559. et Baelio in Lexico: qui de vita eius et scriptis tradidere. Quo loco (p. 41.) etiam defendiBrutum, maligne tractatum, ab Gebhardo maxime, notasque ipsas merito laudat, temere contemtas, et dignas, quae locum habeant inter Lambinianas et Gruterianas in editione Gronoviana et Ciraeviana. Nam in contextu constituendo tribus antiquis Mss. et antiquis edd. usus est. Sed praestan tissima accessio est in notis Oudendorpianis in libros ad Herann. et de Inventione universos. Usus est vir doctissimus in Libris ad Her. septem Codd. scriptis Leidensibus, ed. Mediol. a. 1474. et Omniboni a. 1476. in Libris autem de Inv. sex Mis. et ed. Omniboni. In priori parte notarum saepe fir matur iudicium Graevii: in posteriori notae etiam ipsae sun succi pleniores, quod in ijs Graevianae desiderantur. E, quo genere non alaeaum erit, quaedam proferre. I, 23. ac verba: narrat primum gnati vitam: ait, saepe se miratum, cur viri docti, qui natum sive gnatum substantive dictum a pro saicis aurei seculi scriptoribus, inprimis Cicerone, conten dant, non usi sint hoc loco, qui certior sit: cum cetera tria Planc. 23. Divin. I. 20. Lael. 8. nihil prosint, quod in iis vel spuria sit vox gnatus, vel e poeta sumta, vel participialiter di Quamquam et hic aliquid dubitationis restat, quod cla. Codd. quidam habent filli vitam: atque etiam, ut nobis videtur, Cicero hic potuit nati vitam dixisse, ut Terentii verb repeteret. Ex I. 26. Priscianus p. 595. laudat mensurni pro menstrui, idque praeter alios Mis. tres Leid. exhibent. Sed cum in optimo Ms. Mediceo sit minsurii, vespertini, nocturni omissa voce diurni, sust icatus est vir doctissimus, hanc le ctionem ortam e constatis verbis menstrui, diurni: quod sane admodum probabile est. Ibid. in verbis: iam in f. numerum reponantur, monet, tres Leid. habere numero, (qui tamen c. 51. cum ceteris in eadem phrasi habent numerum) idque favere Wopkensio, qui in Lect. Tull. II. 16. numero in hac phrali phrasi probabat; in quam partem et ipse inclinat, existimans sextum casum praeferendum esse, cum reponere pro simplici ponere dicatur. Nobis utrumque rectum videtur. Ibid.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
