Latin
DE SOLIS AC LUNAE DETECTIBUS LIBRI V
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 168
Unproofread scanNot analysed yet
DE SOLIS AC LUNAE DETECTIBUS LIBRI V. P. ROGERII IOSEPHI BOSCOWICH, Societatis lesu, ad regiam Societatem Londinensem: ibidem autem et Astronomiae synopsis, et Theoria luminis Newtoniana et alia multa ad Physicam pertinentia, versibus pertractantur, cum eiusdem Auctoris annotationibus. Londini 1760. ap. Andream Millar, in the Strand et R. et I Dodsleios in Pallmall. 1. Alphab. 9. plag. in 4t0 Naepe solet id quaeri, cur in tanta ingeniorum optimorum Scopia, hacque temporum nostrorum luce, tam paucos Cicerones, adeo nullos fere Marones habeamus. Cuius re etsi permultae sunt caussae, ut adeo non sit vehementer mi randum, si inter plures fortasse, qui idem ad fastigium elo quentiae poeticesque tendant, his plurimis maximisque dif ficultatibus intercepti deterritique desistant, unus tantum et alter ex omnibus enitatur; plures itaque cum sint caussae, non levissima videtur esse contemptus utriusque facultatis quam non pauci eruditorum, hominibus istis otiosis et umbratilibus, quos Humanistas vocant, relinquendam putant, sibi vero de realitatibus prospiciunt, cetera omnia ver ba esse rentur. Iam si quis eos interroget, quid, tu eloquentiam necessariam esse negas? illi aut vim eloquentiae in eo ponunt, ut de sua arte loqui possint; quasi vero sutor non etiam de sua queat: aut ad nescio quam eloquentiam naturalem, vulgaris ut opinor dici iure posset, omnia revocant; contra si quis logicam, mathematicam, musicam na turalem extollat, actum illi de imperio Teutonico clamant quasi vero eloquentia sine praeceptis aut exercitatione me lius addisci, quam ceterae artes, possit. Unde sit, ut multi, qui obscuriores illas subtilioresque, quae vitam communem non intrant, artes excoluere, ceteris neglectis, si alia de re, quam de arte sua, verba facienda sint, illi, quasi extra se ipsos rapti, fari nihil possint, non magis quam si quis nostrum repentino turbine inter lapanas et Indos collocetur Utuntur itaque hoc artificio, quod non videtur nimis ingoniosum esse.