Latin
DE SOLIS AC LUNAE DETECTIBUS LIBRI V
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 170
Unproofread scanNot analysed yet
Possemus eos indicare, nisi adulatorium esset, quod fugiendum maxime existimamus. Sic et instituto, propter quod conventum erat, satis sit, et auditores praeterea quoque praecepta optimarum rerum cum voluptate domum referunt Neque enim hoc est postulandum, ut de re inani, natali principis, morte hominis obscuri, lande candidati, quem vocant, et similibus rebus, integras horas loquamur; esset enim hoc illudere et nostro ingenio, et auditorum auribus: sed ut hanc occasionem lacti arripiamus, qua studia nostra coronae commendare queamus, oratorie et ornate de re aliqua, quae ec pertineat dicentes. Unde vero mira illa facultas in summis illis viris est? Unde enim? nempe quod ceterae eruditioni, quam summam in iis deprehendimus, eloquentiam adiunxere. Poesis vero eloquentiam miris modis adiurat, quod et rationibus et exemplis constat. Namque ea est natura utriusque disciplinae, regnant ubique, atque imperio animos humanos tenent, lucem affundunt obscuris, ubertatem aridis, florem flaccescentibus rebus. Talium virorum ferax semper Lipsia nostra fuit, qua de re vere possumus gloriari; verum ea de re nunc nihil dica mus, nota cum sit etiam eateris, et invidiosum. fortasse, quod nostras laudes dicimus. Iam ut prisca aetas Lucretios et Manilios habuit, ita quoque nostra, quos cum his conferre possit Quorum ad numerum nuper accessit Rogerius Iosephus Bosto: vich, cuius nomen cum inter mathematicos clarissimum sit, effecit ille hoc libro, de quo iam dicemus, ut inter poetas non minus clarum esset. Tractavit ille rem asperam conatu, et in qua vel sumna ingenia deficerent, ita feliciter, ita apte, ut nihil addi possit. Habet enim liber quo et se, et artem quam tractat, commendet, ubertatem, leporem, diligentiam, suavita tem. Agit vero de solis ac lunae defectibus, sterili argu mento ut videri posset, steriliori etiam, si plus quam vulgaria continere debeat. Verum auctor noster subtilitatem cum poesi coniunxit ita ut saepe ante oculos picta, etiam quae difficillima sint, vi deantur. Enarrat numeros siderum et rationes, quid ob scurius?