Latin
IOH. AUGUSTINI DIETELMAIERI, S. THEOL
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 185-2
Unproofread scanNot analysed yet
traditur de islatione huius dogmatis in Symbola, inprimisque in Apostolicum, atque deinde etiam de Apollinaris hatrefi. Apertum enim ist, dogmatis de descensii Christi ad inferos, quamvis unanimi antiquae ecclesiae consensu creditum illud sit, tamen ante Saeculum IV. in paucissimis Symbolis, in Apostolico vero nunquam, mentionem fieri. Quae res cum late soleat disputari ab iis, qui Apostolici Symboli historiam tradiderunt, aut commentati sunt in istud Symbolum; non repetemus hoc loco quae ab A. nostro in hanc rem eleganter apererudite dicta sunt omnia (§. 81. sq. ):sed quod proprium ipsi sit in hac re, attingemus. Igitur (§. 82.) Io. Forolivienrem in Conc. Florentino, aliosque ante ipsum propterea ar bitratur defendisse verba de descensu Christi ad inferos, ut genuina in Symbolo Apostolico, et antiqua, quae a malevolis tantum eiecta fuerint; (quod tamen testimoniis Scriptorum confirmari nullis potest;) ut fulcirent figmento novo traditionem fabulosam de Apostolis huius Symboli auctoribus. „Nam cum numerus articulorum, haec sunt verba Auctoris, si deficiant aliqui, non respondeat numero Apostolorum; „negari auter nequeat, defuisse quarto adhuc Sacculo eorun „nonnulles, qui postmodum adiecti, numerum Apostolorum exae„quarunt; remedium hoc excogitatum coniicio, ne quis Velerun „traditionem, hac forte ratione ductus, in dubium vocaret: *An se adductum esse in hanc coniecturam loco quodam Actorum Concilii Flor. a Sylvestro Sguropulo conscriptorum, ubi Sect. VI. cap. 6. de Marco Eugenico Episc. Ephes. haec referantur: πορὶ δε τῆς συνόδου τῶν Ἀπσστόλων, καὶ τοῦ συμβόλου ἀυν τῶν εἴπεν, ὅτι ἡμεῖς οὕτε ἔχομεν, κδν εἴδομεν σύμβαλον τῶν Ἀποστό λων. –(Nobis quidem haec Ephesini Episcopi professic egregie profutura videtur ad confutandos Pontificios, qui ipsa cuiuscunque Apostoli verba dignoscere se posse in iste Symbolo iactant; vorum quomodo illud de supplondo fentenEc ee tantiarum apostolicarum numero, quod Ven. A. valt, effici inde possit, assequi adhuc nos non potuisse fatemur) Probatur autem Auctori Rev. eorum maxime sententia, qui Arianorum et Apollinaristarum caussa additum illud Symboln dicunt (§. 87.) .