# Nova Acta Eruditorum 1761 195

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, IO. DANIELIS TITII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/195
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/195

Metempsychosis vero ipsa duplex est: alia, qua protinu animi e corpore in aliud corpus transcunt; alia, qua suo tempore, post longa demum intervalla, denuo in corpora dimittuntur. Priorem rationem proprie μετεμψύχωσιν, alte ram μστρνσωμάίτωσιν dieunt; quae, quamquam interdum et iam veteribus ipsis confunduntur, tamen subtilius disputanti seiungenda sunt, extitit enim utraque opiuio. Aegyptii vero cum docere vellent, immortales esse animos, sumebant id, quod difficilis est asinmationis, animos aute corpora diu extitisse. Iudaei quoque, sed nostri, non illi veteres, mira quae dam habent commenta. Aiunt enim, corpori nascenti ad lici animum, qui corpus gubernet, patiatur, et extinguntur atiam cum ipso, idque Gilgul vocant. Aliud est conimen tum, quod Ibbur appellant. Accedere enim aiunt isti ani mo, qui iam plures annos in corpore commoratus fuerit alium, qui genii aut magistri loco sit, et grandior natu at que adeo sapientior, regereque illum priorem. Id cum ne que vetustissimi Iudaeorum crediderint unquam, neque ve stigia eius rei ulla, etiam ceteros inter Iudaeos, qui sint autiquiores melioresque, extent; recte negantur discipuli Christ his infecti erroribus fuisse, qui, etiamsi a nonnullis mitius explicentur, tamen et carent rationibus, et repugnant ratio ni, ut nihil de Theologia dicamus. Ille vero locus Io. IX, 2. ubi discipuli Christum rogaunt, quisnam peccaverit, illene ipse qui coecus natus erat, nu potius tius parentes? hic igitur locus videri posset alicui id innuere, discipulos tale quid statuisse; ue que enim poceato potuisset demereri, ut coecus nasceretur, nisi anima eius revora ante quoque extitisset. Adiungunt deinde illa Matth. XIV, 2. ct XVI. 14. De quibus omnibus nuttc vi deamus. Ven. Sartorius adversus duumviros illos nobiles Heumannum et Bruckerum, disputat. Versutur autem tota res in eo, ut demonstretur primum, floruisse Metempsychosin tunc inter Iudaeos; quod si certum esset, facilior transitus esset ad alterum, discipulos quoque Christi id Io. IX, 2.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
