Latin
IO. DANIELIS TITII
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 196
Unproofread scanNot analysed yet
in animo habere: nam reliqua duo loca nihil fere probant, ut inspicienti facile patet. Utuntur itaque, qui vetustatem eius sententiae Iudaicae asserunt, Iosephi auctoritate, de bello Indaico II. c. 8. §. 14. edit. Haver Verba sunt ψυχὴ πᾶσαν μὲν ἀφθαρτον, ἀταβαίνειν δέ εἰς ἕτερον σῶ μες. τὴν τῶν ἀγαθῶν μόνην, τὴν δὲ τῶν φάυλων ἀδδίῳ τιμωρία κολάζεσθαι. Maldonatus et Camero, ut effugerent haec, ingeniosa interpretatione usi sunt: εἰς ἕτερον σῶμα καταβαινειν aiunt esse, suum corpus, sed ἕτερον, id est longe aliud ac olim fuit, melioris praestantiorisque conditionis, recuperare: quod si hoc esset, duriuscule quidem, ut arbitror, locutus esset Iosephus, sed non inusitate tamen grae cis, apud quos dicendi rationes similes saepe occurrunt. Nam, quae sententia Moshemii est, Iosephum, quae ipse, aut pauci praeterea alii existimassent, ea omnibus Pharisaeis, qui valde inter se pugnaverint, tribuisse, id nobis tamen non eximit hoc, fuisse tum inter ludaeos illam fabulam, sive iam inter hos, sive illos fuerit. Dignus tamen locus est, qu excutiatur a viro docto aliquo uberius, valde enim favet antiquitati illius sententiae Pythagoreae, ut videtur. Alter Io sephi locus est in Archaeolog. I. XVIII. c. 1. §3. Haverc. Ἀθάνατόν τε ἰσχὺν ταῖς ψυχαῖς πίστις φαρισαίοις εἶνα καὶ ὑπὸ χθονὲς οικαιώσεις τε καὶ τιμὰς, οἰς ἀρετῆς ἢ κακίας ἐπιτήδευσις ἐν τῷ βίω γέγονε· καὶ τῶν μὲν εἰργμεν ἀν ἄἷον προστίθεσθαι· τῶν δὲ ῥαστάνην τὸν ἀναβιοῦν. Posset hoc, secundum genium graece linguae, esse, vacationem a reditu in vitam, hanc sc. miseram, quae fit per metem psychosin, uti Pythagorei quoque deteriores tantum animas, quo purgarentur, in corpora nova includi perhibuere; nisi prior locus aliud innueret, praemii loco hunc reditum in vitam esse. Bruckerus autem ῥαστώνην, quod quietem, meliorem conditionem, vacuitatem a pristino malo denotat per facultatem explicat redeundi in vivos; quod probaremus, si erempla ex auctoribus adiecta essent. Haec ta nen sive sic, sive aliter sint, tamen το ἀναβιοῦν non minus de reditu mortuorum in vitam, quam de metempsychosi explicar otest. Anceps itaque est, i. e. nihil declarat, ut recte Vir Ven. monet. Affert igitur tertium: III. de bello Iud. c. 7. §5.