# Nova Acta Eruditorum 1761 197

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, IO. DANIELIS TITII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/197

Καθάρὰι δὲ καὶ ὑπήκοοι μένουσιν ἀς ψυχα χῶον υράνου λαχουσαι τὸν ἀγιώτατον ἔνθεν ἔκ περι τροπῆς ἀιώνων ἀγνοῖς πάλιν ἀντενοικίζονται σώμασιν; quem locum Sartorius V. C. ait, commentarium in priores obscuriores esse; et sic bene se res haberet. Verum cun ipse quoque ambiguus sit, loquitur enim de corporibus puris, addit autem nihil, utrum per μετεμψύχωσιν alia futura sint, an eadem per ἀναβιωσιν, sed meliora: nos s quid dicendum esset, existimaremus, etiam hunc locum ad μετεμψψύχωσιν, cuius iam ante in suspicionem Iosephuvenit, pertinere; praesertim cum περιτροπῆς ἀιωνων men tio fiat, quae ad systema Pythagoricum pertinet, animos sc. post revolutos syderum ortus ad pristinam vitam, nova corpora, redire, ut vel e Virgilio libr. VI. apparet Liceat itaque hic a Viro summo disse itire. Sciebat Iose phus Prthagoreorum sententias, vir in his rebus versatus, cautius itaque et expressius locutus esset; iam quod verba inclinant ad μετεμψυχωσιν facilius, ipse quoque et Distinguit Sartorius noster in inclinasse iudicandus est. ter Metempsychosin atque Metabasin; alterani negat inter ludaeos celebratam fuisse; Metabasin esse Iosepho resurrectionem piorum, neque enim ceteros redituros ad vitam. quae senteitia veteribus valde celebrata fuit Disputat dein super hoc argumento contra Bruckerum, Slevogtum, et Clericum, qui metempsi choseos creditae culpam in Iosephum conferunt; qua de re libellus ipse potius videatur, neque enim haec excerpi possunt. Tota res sic est, ut in defectu idoneorum testimoniorum, argumentis infirmioribus ac coniecturis ex utraque parte pugnanit M 198 NOVA ACTA FRUDITORUM pugnandum sit. Incipit iam Sectio altera, quae loca N. T. illustrat. Math. XIV, 2. ubi Herodes ait Ioannem Baptistam, quem occiderat, a mortuis rediisse, ut optime vidit Vir Vener. nihil nisi hoc habet, mortuos redire posse in vitam, minime vero hoc, animos e corpore in corpus transmitti. Sic quoque Math.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
