Latin
IO. DANIELIS TITII
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 198
Unproofread scanNot analysed yet
XVI, 14 ubi Christus interrogat suos, quem se homines putent esse? illique respondent, quosdam existimare Iohannem Baptistam eum esse, qui iam occisus erat, aut Eliam, aut alium quem Prophetarum. Quae omnia nihil aliud volunt, quam, demortuum prophetam cum corpore es anima rediisse in vitam, atque Christi personam induisse; nihil profecto aliud, nisi inferre velis sensum, quod aiunt, non efferre. Atque ea omnia recte et ordine se ha bent. Explicationes ipsae perplacent, sunt enim facile et naturales. Tota rei summa versatur in Io. IX, 2 Christus enim cum iret praeter aliquem, qui coęcus natus erat, interregabatur a suis, quisnam peccaverit? ille ne, an parentes, quod coecus natus esset, negavitque aut illum aut parentes peccavisse. Quaerendum iam es set, quomodo ipse peccare potuerit, antequam nascere tur, demerueritque coectatem, nisi per transmigrationem hoc ita factum esse dicatur. Ingeniosius noster Sic enim dicit: discipulos Christum rogasse utrumque quasi syllogismum cornutum proponerent, negarent membrum alterum, sc. peceare antequam natus sit, penitus, ut absurdum; remanere itaque alterum unicum, ut parentes forte aliquam culpam contraxerint, quae luendi Adduntur in veritatem re nunc filio coecitate esset. argumenta haec. Ait auctor, notam doctrinam de pec cato originis Iudaeis fuisse tempore Christi, idque simul eos statuisse, unum infantem plus originariae corruptionis altero habere. De priore nullo modo dubitamus recte ludaeos de peccato originis statuisse; alterum de graMENSIS APRILIS A. MDCCLXI gradibus corruptionis, vellemus posset luculentius declarari testimoniis.