# Nova Acta Eruditorum 1761 210

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, ERCOIIURULI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/210

exponit ex Oratoribus Atticis de more veterum, leges, foedera, etiam obaeratorum proscriptorumque nomina, cum titulo et caussa condemnationis, columnis atque cippis inscribendi: docet que inde factum esse, ut σηλιτέυεσθαι diceretur de proscriptis et λόγοι σηλικευτικeì de orationibus invectivis, cuius generis duas reliquit Gregorius Nazianzenus in Iulianum. P. 632. s. de Phrynonda, Eurybato, et Philurgo, multa auctorum Grammaticorumque veterum loca collegit magno studio Quaerit etiam de argumento orationis cuiusque, de tempore quo quaeque habita fuerit, aliisque eius generis rebus diligenter: quo pertinet maxime disputatio contra Eduardum Corsinum sp. 672. et 699. ss. ), qui tamen ab eo ve hementer laudatur sp. 702. J. Demonstrat sp. 663.) dupli cem olim Orationum Demosthenis editionem fuisse, alteram ἀρχάίαν, δημάδη alteram. unde non mirandum esse bene monet, multa (vid. p. 665.) laudari a veteribus ex Orationibus eius, quae hodie in iis non extent: fierique posse intelligenter addit, ut nostrae editiones, multis locis, lectio nes utriusque illius editionis simul exhibeant. P. 358. mul ta praeclare dicuntur de more posteriorum temporum, du pluresve versus hexametros uni pentametro vel praemittendi vel subiungendi: cuius generis Carmina quoque quaedam in medio posuit Thylorus. Primum eorum sumsit e schedi Vervonii ἀτεκδότας, quod facere non potuimus quin cum lectoribus nostris communicaremus, si forte eiusmodi monumentis delectarentur, neque tamen copiam haberent videndi et inspiciendi hunc librum Est autem hoc: EKTF NEHZ HEPIBDTON AII ANOTHIATAN KAI THIAPKGN IIAOT

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
